{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 83.8-10","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 83.8-10","ref":"83.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/83.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/83.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/83.8.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"At ego ne gloriam partam scientia artis, fortunae arbitrio committerem, respondeo me tentaturum omnia, nihil posse polliceri, quòd morbus natura lethalis esset. Medici reliqui coniiciunt totum onus in me, ne si puer interiisset, quòd scirent notum omnibus esse quam mihi aduersarentur ego in illos culpam reiicerem, postquam iam persuasum esset astantibus me solum morbum agnouisse. Hac igitur in parte fortunam propitiam habui, sanauique puerum, & satis breui, qui nunc à dignitatis cuiusdam nomine Baro vocatur. Itaque ex ea hora tantum gloriae mihi accreuit, vt si vel integro anno Sfondratus Mediolani mansisset, tota vrbs opera mea vsura foret. Sed Deus qui me ad majus munus vocauerat, effecit vt nondum expleto bimestri spatio Sfondratus abierit: & interim etiam mortuus est Donatus Lanza. Tantum tamen mihi profuit hoc factum, vt nunquam deinceps coactus fuerim cogitare de moderando expensas, sed solum si oporteret vt laborem, augere vellem. Quomodo autem curauerim, iam testatus sum me non hîc dicturum, sed alibi suis locis. Per eadem tempora multos sanaui sputo sanguinis laborantes, inter quos Iulium Catium ludi literarij magistrum, cum iam tabe summa confectus esset: etenim Phthisi correptum iam alios Medicos, nihilo faelicior in cura fuit: fuisse reor. Sed hic quod meliore viuendi raquippe aeger defunctus est. Interim iam omtione vsus sit, etiam nunc magis valet, quàm nes filij aegrotabant: ego autem solitus eram vnquam aliàs, cum iam anni decem praetetres fratres defuncti mederi Paulum, Euanrierint. Et nuper tenellam aetatem Ducis Mangelistam, Benedictum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 83.5-7","label":"83.5 to 83.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/83.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 84.1-4","label":"84.1 to 84.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/84.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}