{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 87","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/87.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Duas memini me aliquando mulieres curasse, quarum alteram ascite constabat laborare, adeo vt toto anno in lecto cubare non potuisset, aqua spiritum cohibente: alteram quam elephantiasim pati dicebant, sed has mitto: nomen enim excidit. Bartholomeum autem Marianum qui phthisi laborare existimabatur hoc eodem, quo & illas, anno, quamquàm pro deplorate relictum morbi intellecta sede intra xx. dies liberaui Franciscum etiam puerum duodecim annorum filium Philippi Peragalli, sed hunc cum alio medico hecticum, asciticum, leprosum, putridaque febre laborantem sanauimus, quòd locius ille non solum eruditus, sed etiam veritatis, vt videbatur, amator esset. Denique & ab imminenti caecitate Antonium Comitem, & Antistitem Boromeum; sed hic iam obiit, innumerosque alios è longis insanabilibus morbis. Elysabetam Pagnanam patritiam mulierem difficultate spirandi laborantem, perfectè quamvis & senem, & multis annis conflictatam sanaui, & nunc illa iucundè viuit. Ex tremore Massium de Adobaris in xv diebus Estrumis puerum in domo Andreae Cremonini auritextoris. Filiam cauponis Pauonis ex tympanitide. Bernardum Gemmarium è lapide auellana non minore in quatuor diebus, erat autem renalis Ex diabete filiam Palauicinae, quae habitat in foro piscario. Ex vteri antiquo dolore, vxorem pharmacopolae trium tibicinum atque in perpetuum sanaui. Viuit enim: & iam anni ferme viginti praeteriere Ex conuulsione (id est crassis humoribus, diuturna, ex qua collum iam peruersum erat, sororem Antonij de Laude Ex sanguinis mictu Antonium de Caio in domo Antonij Maioraggij. Erat enim aduena Ex aqua in oculo, Bartholomeum Tornerium. In acutis verò non minor affulsit fortuna cum vix è trecentis vnus ex febre antequant in Scotiam irem, in manibus meis periret. Post reditum è Scotia aliquanto plures quàm antea solerent, obiere. In vniuersum autem ex articulari morbo quantumvis difficillimo neminem curaui, qui non perfectè sanatus fuerit. Vt si deploratos ex hoc morbo velim enumerare, plusquam centum sint. Ex phthoe aute eorum qui curati sunt, nemo praeter Catium vltra sex annos superuixit. Itaque si ad foelicitatem medendi respicio, haud piget fortunae meae; quandoquidem videam Galenum tam paucorum meminisse quos ex deploratis morbis sanauerit. In libro enim de praedictione ad Posthumum meminit Eudemi senis in hyeme à tribus quartanis curati, & vxoris Boethi, cuius morbum reliqui medici ignorare videbantur, tum Demadis Rhetoris & familiaris Charilampi cubicularij, sed horum duorum casus haud insignes fuisse reor. Meminit & iuuenis eius, decimo artis curatinae, quen Tessalici medici inedia penè perdiderant, & Tom. I.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 86.9-12","label":"86.9 to 86.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/86.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/86.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 88.1-5","label":"88.1 to 88.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/88.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}