{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 93.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 93.5-8","ref":"93.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Discessi itaque vt ita dicam, re infecta vix dum inchoata, relinquens tamen consilium satis pro lixum, quod partim in itinere, partim ibi confeceram. Rediens itaque, cum animus esset per Celtas reuerti, ob latrones, tametsi Principum auxilio adiutus, nunquam potui. In tellexi autem ab affine meo Gaspare Cardano Medico, quem illuc transmisi, quique in latrones incidit, tum ex literis Lutetiam Praesidis Ranconeti multos illustres viros aduentum meum Lutetiae operiri, sed fata non sinebant. Reuersus itaque per Belgas, & Ger maniam in patriam tandem me contuli, Cexxxv diebus in itinere, Ixxv. apud Archiepiscopum consumptis. Ita longè maior fuit impensa illi quàm mihi lucrum, tamersi in itinere vbi moram duxi, non irrita ea fuerit. Certum enim est pro hoc aduentu meo Archiepiscopum paulo minus quatuor aureis talentis impendisse. Audiui etiam Principem Lutetiae fuisse, qui me operiebatur, daturum duo penè talenta, id est, aureos coronatos mille, si curando illi assistere voluissem. Sed hoc non tam certum est, vt affirmare ausim de pecuniarum multitudine; vbi verò in patriam sum reuersus, penè biennium intercessit ex quo nullas literas ab Archiepiscopo accepi. Itaque illum ve mortuum vel bellis implicitum vel pertaesum aduentus mei rebar. Tandem post biennium vix vno mense exacto, quod tempus ipse sibi ad scribendum praescripserat, aduenit vnus ex suis intimis cum his literis: Binas tuas literas accepi superioribus mensibus mihi etiam gratissimas per quemdam Anglie Mercatorem, alteras verò per dominum Episcopum Dun Rordensem, vnà cum Balsamo Indico. Postremas tuas literas accepi à Scoto cum elegantissimis tuis commentariis in difficillimum opus Ptolemaei. Quibus omnibus amplè & abundè ter quater responsum est. Permultas enim ad te dedi literas: incertum mihi tamen an tuas in manus deuenerint. Nunc autem famulo tibi noto Romam proficiscenti mandaui, vt excellentiam tuam inuiseret, & meo nomine salutaret, gratiasque ageret nedum de tuis munusculis variis & gratissimis, sed etiam de sanitate magna ex parte restituta, morbo propemodum depulso, viribus auctis, vita denique quodammodo recuperata. Ista namque omnia atque corpusculum ipsum tibi acceptum fero.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 93.1-4","label":"93.1 to 93.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 93.9-11","label":"93.9 to 93.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}