{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 97","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/97.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Cùm verò me Patauium contulissem, conscripsi commentaria in libri Posteriorum primi initium, mediocris magnitudinis: è quibus decerpsi contradictiones quarum exemplar extat apud Medicum Mediolanensem: & apud me liber cuius initium est: Prima contradictio textu Commenti xxix Ipsa verò Commentaria cùm dedissem Octauiano Scoto amico meo, interiêre. Cùm verò anno xxiv. aetatis Rector Academiae creatus essem, scripsi libros de ludis: sed tamen primum tantùm absolui: folia continet centum quinquaginta pene, Italica lingua. Initium est: Non per vitio alcuno. Quorsum haec? Delectabar alea: non cedebat infoeliciter. Methodum habere in quacunque re cupiebam, ne temporis iacturam adeò magnam facerem. Gaudebam ipsa contemplatione rei, atque studio. Possem me excusare, iuxta illud: Arcus & arma tuae tibi sint imitanda Dianae: Si nunquam cesses tendere, mollis erit. At, vt dixi duplex ratio ab hac alea ad id me impulit, quòd existimarem plura non posse contineri citra methodum: & ipsa numero rum & casuum, necessitatisque ratio. Sed & id accedebat commodi, vt successiuis temporibus nihil deperiret. Hanc tamen in triginta annis ob curas & negotia, tum studia nobiliora, vix absolui. Anno autem M. D. XXV. cùm in Saccense oppidum me contulissem (bella enim grauissima in patria saeuiebant) conscripsi Epide miorum libros; satis exiles, & vt Hippocratis narrationi conferrentur prorsus indignos. Scripsi etiam mihi Collectanea quaedam è diuersis auctoribus satis magna, quorum vsus nullus mihi propè est. Et librum de morbis coniunctis, quem sub alio argumento inchoaueram. Sed ille apud me extat, & imperfectus tamen. Ea ratione id aggressus sum, quòd cernerem saepe, imò maiori ex parte, morbos morbis iungi, diuersaque postulare, imò frequentiùs contraria auxilia. Itaque hoc ipse opere docemus sic morbos curare, vt aliis si qui sint, non obsimus. Initium eius est: Quicunque morbos coniunctos: magnitudo, foliorum quinquaginta. Scripsi & libellum de peste, qui nescio quo casu, certè non magno damno interiit. Alium quoque de pituita, & alium de re Venerea: quos ambos nondum absolutos, felis vrina corrupit: vnde illos abieci. Conscripsi & alium de Chiromantia, quem in libros de Rerum varietate transtuli. Ita toto illo sexennio quo in eo oppido artem exereui, magnis cum laboribus, parùm mihi, multò minus aliis profui. Detinebar inconditis cogitationibus, & studiis irritis non satis prospera & foelice Minerua. Ducta vxore, necdum satis constanti valetudine, redij in patriam, anno trigesimotertio aetatis pauper, inuisus omnibus: vnde Gallareatum seu Gallaratum me contuli, vbi spacio mensium xix. quibus ibi fui, conscripsi libros quatuor de Fato, qui nunc ad folia exx. peruenêre: ter enim aucti sunt. Initium operis huiusmodi: Omnes qui scribendo gloriam consequi se posse sperant. Scopus tamen fuit Tom. I.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 96.7-11","label":"96.7 to 96.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/96.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/96.7"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 98.1-5","label":"98.1 to 98.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/98.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}