{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 v","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/v.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Nec minùs eum fortunabis, Princeps Consultissime, si post benignam in sinum tuum admissionem, illum praeterea eruditorum coronae commendaueris. Alioqui spe suspensâ in ambiguo nutat; tot antehac partos honores hodiernâ die aut cumulaturus aut eversurus. Etsi enim magnus est famâ, majorque meritis, multos tamen iam ab olim nactus est aduersarios: quos vivus adhuc, & iam gloriâ suâ fruens, experiebatur acerrimos: sed post eius obitum (qui ipsis quoque antagonistis luctuosus fuit, praesertimque magno Scaligero) animalcula quędam, maligna & venenata, scorpios alienae famae, terra damnata suppuravit: qui cùm virtute & viribus vt priores non possent, punctiunculis atque veneno grassati sunt: Et vt iniqua sunt imperitorum iudicia, innocentem hominem, iam cadaver & pulverem, ausi sunt collocare inter Furvarum Artium Consecraneos. Nempe, quia tuum res arcanae captum superant, crucem & bustum & infernum crepas, imperite Iudex, & pedanee. Quàm calumniosè, quàm fatuè, pronuntiabit aequitas tua, Praeses amplissime, ad cuius tribunal causa haec appellatione devolvitur. In qua dimicatione, ipso tacente reo, nulloque defendente Patrono, nec enim opus est, isti ipsi Libri causam perorabunt. Quod reliqua spectat, ingenuè fatemur, Cardanum, vt Philosophum decet, liberrimè suos sensus vbique expromere. Is enim, quamuis inter larvatos non exiguam vitae partem exegerit, nusquam tamen larvatus apparet.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iv"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 vi","label":"vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/vi"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}