{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 103.6-8","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 103.6-8","ref":"103.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.6.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"quando igitur luminaria sunt simul tunc eorum radij ex syderibus cirea GHI, simul coniuncti, ac proinde fortiores ad partem terrae B, auersam remittuntur ab ipsis, sicque ibi aestum excirant, similiter in parte A, lumine directo & fortiori, quia vnita virtus fortior aestum, & ebullitionem maris maiorem, quam alias efficiunt. porrò in partibus terrae C, D, non excitantur fluxus, imò ibi refluxus aguntur, quia ad partes illas nullum ferè lumen, nec reflexum ex stellis, nec directum ex luminaribus, attingit: quod si qui radij illue perueniant, ii non directi, seu perpendiculares, qui efficaces sunt; sed valde obliqui, atquetangentes tantummodo, qui nullius roboris sunt, perueniunt Quando autem luminaria sunt opposita vt in plenilio, v.g. si lana fit in H, tunc pariter maiore vi maria percelluntur, maioresque fluxus ac refluxus sequuntur, quia virtutes eorum in hoc etiam aspectu vninitur; tun enim una directè, sol vero lumine reflexo, feriunt ad B. aestum vero A, luna lumine reflexo, sol vero directo excitant; sicque maiores hi omnes effectus redduntur. existentibus autem luminaribus in alio aspectu, vt in quadrato, vt si luna esset in F, exigui fiunt fluxus, & refluxus, quia eorum vires non sunt vnitae, sed separatae, quae maria in diuersas partes distrahunc.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 103.1-5","label":"103.1 to 103.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/103.1"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 104","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/104"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}