{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 116","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/116.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Cap. V. 7T aetheris quantitatem assequamur, nobis opus est prius distantiam concaui regionis lunae à centro terrae perscrutari: quae quidem perscrutatio omnibus adeo semper mirabilis visa est, vt etiam eorum complures, qui sapientes haberi volunt eam humani viribus ingenij imparem putent; praesertim cum sacrae etiam litterae eamadmirari videantur; altitudinem enim caeli quis dimensus est, ait Sapiens. Verum enim vero breuiter ac facile ostendi potest qua ratione Astronomi, solertia vtique magna, eam dimensi fuerint. primo itaque praescire oportet lunam non semper eandem distantiam à centro terrae seruare; quod Astronomi ex eo colligunt, quod ipsa aliquando maior aliquando minor, caeteris paribus, appareat. obseruant igitur eam cum maxima apparet, quod accidit in quadrato eius ad solem aspectu, tunc enim terris proximior fit; ac proinde probabile est eam prope confinium caeli, atque aetheris attingere. 2. assumunt eam quando est in aliquo certo Eclypticae gradu, v gr. tempore alicuius Eclypsis lunaris, tunc enim certum est eam esse in opposito solis gradu: quod si hoc scire non possent, numquam ad eo exacte lunares Eclypses praedicerent. Gradus igitur ille cum sit notus, notam etiam habebit distantiam à vertice illius loci, in quo debet fieri haec inuestigatio; quam distantiam suppono facilitatis gratia esse sub meridiano illius loci, quandoquidem hac fieri potest, vt scilicet luna sit simul & in meridiano, & in gradu Eclyp. certo. sit igitur figura in qua terra AC, concauum lunae citimae sit DE, simulque idem arcus DE, referat meridianum in quo lunam ponimus apud E. sitque, exempli gratia, in primo gradu V. ac proinde in aequatore. intelligatur etiam triangulum, CAE, in quo considero angulum C, qui notus euadit ex nota distantia puncti E, aequatoris à vertice D illius loci, i. ex noto arcu DE, cognoscitur angulus C, illi ex centro insistens, ex I. propos. Appar. deinde considero angulum, CAE, quem Astronomus obseruator cognoscere potest per instrumentum, quo vtetur in hac obseruatione. v. g. per Quadrantem; latus enim AD Quadrantis nostri congruet lineę AD, quo tempore Dioptra, per quam collimabitur in Lunam erit in linea AE; quare arcus Quadrantis inter Dioptram, & latus AD, inclusus, qualis esset, BF, manifestabit angulum DAE, trianguli extrinsecum; quo cognito cognoscitur etiam angulus intrinsecus CAE, illi deinceps; ambo enim fimul aequales sunt duobus rectis, seu continent gra. 180. si igitur angulus extrinsecus detrahatur à gra. 180, remanebit quantitas anguli interni, CAE, nota.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 115","label":"TRACTATVS SEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/115"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 117","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/117"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}