{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 120","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/120.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Bononiae videre est communi omnium admis amiratione turrem illam quam vocant Garisendam admodum inclinatam, quae camen à 500, iam annis immota non cadit. Resp. haec omnia non prosterni quoties linea directionis transit per basim eorum. v. g. turris illla non eadit quia linea directionis EC, quae à centro grauitatis eius ad centrum mundi ducitur, transit per basim turris, AD, id est, quia centrum grauit. E, secundum quod grauia mouentur, sustinetur à partibus turris infra ipsum positis iuxta lineam directionis, quare tota turris grauitas, quę circa centrum illud aeque ponderat, ipso fulto moueri nequit; nam ponderibus librata, suis immobilis haeret. quod si linea, EC, extra basim AD, exiret, nimia esset inclinatio, ac proinde turris sterneretur. Eadem de causa homines, secundum quandam ICT. inclinationem stant; quod si eorum linea directionis extra plantas eadat, & ipsi cadunt. Sic super parietes scandere nequimus, quia nullum ibi est centro grauitatis fulcimentum. 6. Cur casuri in partem vnam, in alteram brachium naturali instinctu extendimus? Respondeo, vt scilicet brachij extensione, & remotione à reliquo corpore fiat aequilibrium; brachium enim extensum plus grauitat, quam contractum; sicut in statera aequipondium plus grauitat à trutina remotum; quam proximum. in casuro homine linea directionis extra basim fertur, sed brachij extensione centrum grauitatis accedit ad partem eamdem, ac proinde linea directionis inter plantas retrahitur 7. Cur gibbosi senes genua antrorsum valde incuruant? Respondeo, vt nimirum crura gibbo aequipondium faciant: aliter stare non possent, sed antrorsum deciderent, trahente eos parte corporis prona. 8. Cur sedentes cum sessu surgere volunt retrorsum crura, antrorsum caput ac pectus inclinant. Resp. similis ratio vt in praedictis. 9. Cum montium conuexa superficies sit multo maior quam sit plana, illa superficies cui insistunt, quaeque eorum basis dicitur, possunt ne plures homines habitare in superficie illa conuexa, an in basi? Resp. totidem & non plures in illa, quam in hac consistere posse. cuius ratio est, quia hominum corpora debent semper constitui in rectitudine lineae directionis, quae ad centrum tendit, vnde fit vt singutis habitatoribus basis, singuli habitatores conuexi respondeant, vt ex contemplatione figurae intelligi potest. plures in conuexo degerent, si possent illi conuexo perpendiculariter insistere. 10. Si turres ad perpendiculum construantur, aut putei excauentur; erunt ne eorum parietes aut latera parallela? Resp. turres essent in summo latiores, in imo vero contractiores: μγ γ ν idem puteis accideret.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 119","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/119"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 121","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/121"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}