{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 125","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/125.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"imo hac ratione experiri poteris eandem aquam, modo grauiorem esse, modo leuiorem, pro ambientis aeris figore, aut calore. Ex praedictis manifesta est causa, cur Hydria dum ex puteo aqua hauritur non grauitet, quousque extra aquam emerferit. 29. Cur vas plumbeum & concauum, quamuis sit aqua grauius, tamen super natat. Respond. quia aer in concauo contentus leuior est aqua, quare ex plumbo grauiori, aere vero leuiori, fit compositum aqua leuius. 30. Sit columna marmorea è lacunari perpendiculariter pendens, ei vas aliquod manibus suppone & sustine tantae capacitatis, vt imum columnae intra se contineat, ita tamen vt eam non tangat, proximum tamen ei vndique sit: inijciatur intra vas tantum aquae, vt vacuum inter vas, & columnam repleat; haec igitur aqua quamuis modica sit, mirum tamen quantum pendeat, & grauitet. Resp. ex dictis num. 27. solutio haberi potest cum enim ea pars columnae, quae in mergitur, tanto leuior fiat, quantum est grauitas tantundem aquae, cumque ea grauitas non abeat in nihilum, necesse est eam grauitati reliquę aquae commisceri, ac proinde ac si totum vas esset aqua plenum, in ipsum vas grauitare, ab eoque sustineri. 31. Qua industria fieri potest vt aquae modicum. v. g. vna libra, attollat, ac sustineat quoduis ingens pondus. v. g. librarum 1.000. Resp. accipiatur corpus solidum cuiusuis ponderis, quod tamen sit de genere eorum quae aqua sunt leuiora; ac propterea in ea supernatant. corpus hoc ponatur in aliquo vase talis figurae, vt concauum eius congruat ferè conuexo corporis solidi: tandem inter vas, & solidum, aqua infundatur, quae exigua admodum erit; haec tamen deorsum descendens infra, ac circa solidum circunfusa, illud eleuabit, ac natare faciet. 32. Qua arte efficitur 78 libra vna aquae, libris 10, aut 12, in pari lance aeque ponderet? Resp. hac, ex clauo A, parieti affixo suspende Bilancem, BC, cui impone bina vascula D, E, aequalia, capacia. v. g. 12. vuciarum aquae. deinde ex altero clauo G, parieti eidem infixo suspendatur solidum F, aqua grauius. v. gr. ex metallo quopiam, eius magnitudiuis ac figurae, vt in vasculum D, immissum, illud ferè impleat, sed tamen nullo modo illud contingat; quare inter illud & concauum vasis relinquetur exiguum interuallum. Iam vasculum E, repleatur totum vncijs 12, alterum etiam D, repleatur aqua secundum illud vacuum, quod in eo est, quodque vnius tantum vnciae capax est: & mirum omnino videbis, hanc scilicet aquae vnciam vncijs duodecim aequè ponderare, atque aquilibrium facere.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 124.5-6","label":"124.5 to 124.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/124.5"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 126","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/126"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}