{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 137","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/137.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Cap. I. 1. VNAM suas reuolutiones supra sphaeram Elementarem atque Eetiam Aetherem proximè peragere, & proinde eam inter planetas ordine primam ac cirimam supra innuimus; nunc autem probare contendimus. Et primo quidem euidentissima est illa ratio, quae desumitur ab eclypsibus, seu occultationibus planetarum: manifestum enim est planetam illum qui alterum nobis occultat eo esse inferiorem, ideo enim eum occultat quia sub ipso tunc temporis pertransit; siue quia inter oculum nostrum, & eum interponitur. At vero Luna nobis solem eclypsat, reliquosque planetas, ac stellas omnes occulit, igitur indubitato asserendum est lunam omnium errantium atque inerrantium syderum Telluri proximam circunferri. 2. Luna ex omnibus astris sola in vmbram terrae incurrit, vt constat ex ipsius defectibus; ideo enim vt mox dicemus aliquando luna eclypsim patitur, quod in vmbram terrae inuadat. propterea autem caeteri planetę ab vmbra terrae non obscurantur, quod ea superiores, ac altiores incedant; igitur luna omnium citima est. 3. Ratio deducitur ab vmbris solis & lunae inuicem collatis, hoc modo, oportet vt sol & luna sint in eadem altitudine supra horizontem astronomicum, quando eorum vmbrae denotantur, etiamsi obseruationes fiant in diuersis temporibus. v. g. sit in figura horizon astronomicus GDH. & in eadem linea C, D, hoc est in eadem altitudine sint sol, & luna in punctis C. B. sed ignoretur vter eorum sit altior. erecto igitur Gnomone, DA, notentur vtriusque vmbrę in plano horrizontali; sitque Astri B, vmbra DF. astri etiam C, vmbra sit DE, radius astri B, erit FAB, radius autem astri C, erit EAC, qui altius euehitur quam alter radius, ac proinde manifestum facit astrum C, qui solem refert esse à centro D, remotius, quam astrum B, qui lunae gerit vices. si quis hanc obseruationem habere velit, lunae motum probae perspectum habeat oportet, aliunde quam per nostrum Quadrantem; una enim parallaxim exhibet, idest, aspectus variationem à vero ipsius loco, vt paulo post patebit. Calculus tamen Astronomicus verum eius locum, ac proinde veram eius altitudinem supra horizontem astronomicum manifestat.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 133-2","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/133-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 135","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/135"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}