{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 138","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/138.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"gradibus 8. reperisseque minimam parallaxim esse minuta, 56. 441. maxima autem esse minuta 65. 36'. siue dicamus angulum minimum, & maximum euitato refractionum errore. ex quibus cognito triangulo ACE cognouit latus AC, sub maxima parallaxi ingradi in latus CE. 52, vicibus. sub minima vero parallaxi, vti si luna esset in B. deprehendit latus AC, ingredi in latus CB, 61, vicibus. vnde patuit lunam accedere, & recedere à terris ad interuallum ferè 9. semidiametrorum terrae. ac proinde caelum lunae, siue regionem lunarem habere crassitiem saltem 9. semidiam. terrae, Tyconicas autem obseruationes tanquam exactiores, & accurationes libenter omnes huius tempestatis astronomi amplectuntur. ex quibus satis distantia siue locus lunae cognitus euadit. An vero lunae caelum, siue regio extra hos 9. terrae semid. tam supra, quam infra excurrat, neminem puto indubitanter affirmare posse. De motibus Lunae. YYT motum lunae rectè intelligamus in primis necesse est circulum assignare per quem iter suum conficit, atque hunc circulum, qui ip sius est via in caelo probè imaginari. habeat igitur lector ob oculos sphaeram materialem; & zodiacum intuens imaginetur in eo alteram, vt ita dicam eclypticam, siue potius circulum, qui totam zodiaci longitudinem secet, sed non per medium vti facit eclyptica; verum ipsam eclypticam secet in duobus punctis oppositis, ita vt vna ipsius medietas respectu eclypticae sit borealis, aliera vero australis; & vtrinque ab eclyptica, tam in boream, quam in austrum, ad summum recedat per grad. 5. Quemadmodum enim eclyptica secat ęquatorem in duobus punctis oppositis, ita hęc lunaris linea ipsam eclypticam in oppositis locis dirimit. & sicuti eclyptica recedit ab aequatore plurimum grad. 23–; ita haec lunaris orbita ab ipsa eclyptica plurimum abscedit grad. 5. duae illae intersectiones cum eclyptica dicuntur à Graecis nodi, quorum ille dicitur nodus boreus, & ascendens, per quem luna motu proprio transiens efficitur borealis: alter huic oppositus per quem luna fit australis dicitur nodus australis, & descendens. Arabes illum caput Draconis, hunc caudam appellant. pro nodo boreo vtuntur hoc charactere Q. pro austrino eodem inuerso. 8. Ioca vero illa duo, siue puncta, quae maximè ab eclyptica abscedunt, seu quae maximam sortiuntur latitudinem gra. 5. vnum boream, alterum austrinam, dicuntur limites, eo quod sint maximae latitudinis lunae limites, vnus boreus, alter austrinus quae duo puncta distant à nodis gra. 90. non aliter ac puncta duo eclypticae solstitialia distant per quadrantem à punctis aequinoctialibus. hi duo limites Arabicè dicuntur ventres Draconis. Porrò sciendum est hanc lunae orbitam non semper secare eclyptieam in ijsdem duobus locis, sed perpetuo hae duae sectiones, seu nodi mouentur tardissimè contra signorum ordinem, manente tamen semper eadem totius orbitae obliquitate ad eclypticam gr. 5.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 137-2","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/137-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/137-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 139","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/139"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}