{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 139","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/139.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"quare si modo nodi essent in 30. gradu Caneri, & Capricorni, post aliquod tempus futuri sint in grad. 29. eorumdem. quare hic lunaris circulus sim se, totum transuersim, & obliquò in zodiaco retrogreditur, ac retorquetur: vnde etiam limites eodem modo retrocedunt. hunc motum inde collegerunt, quod eclypses, quae non nisi apud praedictos nodos contingunt, non semper contingunt in locis ijsdem, sed perpetuo in locis zodiaci occidentalioribus. similiter maximè lunę latitudines. quae per obseruationem inuestigantur, semper eodem modo contra signorum sequelam promouentur. Porrò totum zodiacum haec lunaris orbita hoc modo recurrit, motu regulari, seu vniformi in annis Aegyptijs, 18. diebus 223. Quare quotidie mouetur tantum 31, min. & 10, secundis. annuo vero motu, siue anno vno, facit gra. 19. 2033'. Annus autem Aegyptius, quo libenter, ac passim astronomi vtuntur, continet praecisè dies integros 365. Notandum etiam motum regularem eum esse, qui aequalibus temporibus, aequalia spatia conficit; siue qui semper est vuiformis, seu aequè velox: irregularem è contra, qui non est vniformis, &c. Huius autem lunaris itineris maximam ab eclypsica latitudinem deduxerunt ab ipsa lunae latitudine maxima, quam per instrumenta veluti per nostrum Quadrantem, diligenter saepius obseruarunt: quod quidem facile est, cum luna singulis mensibus percurrens zodiacum totum, percurrat etiam suam hanc viam, ac proinde adeat bis quolibet mense limitem vtrumque, idest, bis sortiatur maximam latitudinem. Verumtamen ob lunae parallaxim difficile est veram eius latitudinem percipere, quia parallaxis efficit, vt eam videamus depressiorem, quam re vera sit. Quopropter exactius in regionibus, vbi minus eleuatur polus, eam deprehendere possumus, quia in illis cum vertici appropinquat, nullam subit parallaxim. propterea Ptolemaeus eam percommodè rimatus est Alexandriae, vbi Polus eleuatur ferè gra. 31. lunam enim attendebat quando maximè accessura esset ad verticem. dum videlicet ea esset in principio Caeri, simulque esset in boreo limite, in quo maximam habet latitudinem, quę ex calculo astronomico optimè praenouerat. inuenit igitur eam tunc per instrumentum distare à vertice gra. 2. 7. in quo loco nullam pati poterat parallaxim sensibilem, cùm vti supra dixi, quo propius vertici sydus est, eo minorem habeat parallaxim, & in ipso vertice nullam. Cum vero tanta sit poli altitudo, quanta est latitudo loci: erat latitudo Alexandriae grad. 31. distantia scilicet ab aequatore: quare detractis gra. 2. 71. ab 31. remanserunt ferè grad 29. quibus distabat luna a aequatore dum esset in principio cancri, atque in boreo limite. distabat aut tunc temporis principium cancri ab aequatore grad. ferè 24. hoc est tanta erat maxima declinatio eclyptycae, quare luna magis distabat ab aequatore quàm eclyptica in eo loco per gra. 5. integros; quod ipse inquirere satagebat. non ignorandum Tychonem facere hanc maximam latitudinem part. 5. 171.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 138","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/138"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 140","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/140"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}