{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 144","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/144.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Atque hic esset propria lunae in sua regione, reuolutio, nisi ei interim diurna reuolutio superueniret, quae eam, vt videmus omnes, defert ab oriente in occidentem spatio ferè 25. horarum, quamuis enim diurna conuersio omnes partes primi mobilis 24, hor. perfectè reuoluat, planetae tamen ob motum proprium, quo interim ad orientem feruntur, non omnino primo mobili obtemperant, sed tanto tardius diurnam conuersionem absoluunt, quantum importat sparium illud, quod interim, ad erientem contra motum diurnum perficiunt. Et quoniam luna suo motu diurno seu diario proprio mouetur ad orientem gr. 13. qui ferè horam vnam in motu diurno primi mobilis efficiunt, ideo luna hanc diurnam conuersionem non nisi spatio 25, quasi horarum peragit. Atque haec est causa cur singulis noctibus eam vna hora tardius oriri cernamus; & consequenter maris aestus vna etiam hora rardius reuertantur: vti supra diximus. Considerandum est igitur qua ratione ex motu proprio, atque ex motu diurno superueniente, luna tertio quodam motu mixto, ac vitimo moueatur; qui motus est spiralis, vt alias explicaui, ab vno tropico ad alterum, dum enim luna in sua orbita sub zodiaco proficiscitur, spatio 27, dierum, interim quotidie cogitur diurnam reuolutionem peragere. Cogitemus lineam lunae CHIKL, esse sub zodiaco, lunamque eam inciperè in principio caneri, & dum in ea percurrit in consequentia gra. 13, interim simul diurna conuersio eam in contrarias partes vertat, ac reuoluat, & quidem magis semper accedendo ad alterum tropicum ob zodiaci obli quitatem. quare luna hac diurna conuersione non circulum in se redeuntem, sed spiralem lineam, aut helicem, seu glomerationem quandam delineabit versus alterum tropicum. sequenti die idem efficiet, & sic deinceps; quare diebus, 14, ferè, ad alterum tropicum spiratim perueniet: & inde spiras iterum nouas reciprocans ad tropicum caneri integram, ac menstruam deducet helicem quamuis autem haec difficilè pingantur, aliquam tamen huius spirae accipe figuram, in qua, AB, prima ac diurna For Austen spira sit in principio cancri, atque in limite boreo; vltima vero CD, sit vitra tropicum capriQQVD corni in austerali limite, sunt omnes spirae, 13, cum dimidia; totidem enim diebus intetuallum illud decurritur, non est aequalis crassitiei, aut corpulentiae, sed circa AB, laxior, quam ad DC, vbi angustior; quia si luna sit in Apogaeo dum facit spiram AB, eam ampliorem efficiet: si sit in perigaeo dum recurrit per DC, eam contractiorem reddet.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 143.5-6","label":"143.5 to 143.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/143.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/143.5"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 145","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}