{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 146","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/146.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"& in quotiente prouenerunt gradus, & minuta diurnae longitudinis lunae, qui sunt, vt supra diximus, gra. 13. 10', 351. simili ratione & alijs etiam modis, quos breuitatis causa praetereo, alios diarios motus aequales repererunt. quibus compertis facile fuit postea motus etiam horarios, qui sunt partes 24. motuum diurnorum per diuisionem ipsorum per 24, obtinere. similiter & annuos per multiplicationem diurnorum habere. vnde postea Tabulas Astronomicas condidere de quibus paulo post. De motibus lunae veris, & apparentibus. ¶N figura superiori linea, AB, dicitur linea medij motus, quia vbi ipsa in zodiaco fuerit ibi definit medius quilibet motus ex supradictis. linea vero AM, transiens per lunam designat in zodiaeo locum verum lunae; & consequentur etiam motus omnes veri ibi absoluuntur, vbi ipsa in zodiaco fuerit. v. g. si ipsa fuerit in 15. gra. V. erit motus verus longitudinis lunae gra. 15. motus enim isti sunt arcus numerati, vel ab Ariete, vel à sole, vel à nodis, vsque ad lineam medij motus, aut veri. Confideratur praeterea aliquando motus apparens, qui est arcus zodiaci, aliunde nume ratus vsque ad illum zodiaci gradum, ad quem linea motus apparentis applicuerit. linea autem motus apparentis est quae ducitur ab oculo nostro per lunam vsque ad zodiacum, vbi designat locum lunae visum, differentem à vero, vti alias explicatum est. motus verus reperitur, per calculum astronomicum, de quo mox: motus apparens reperitur per obseruationem instrumentis adhibitis. Corollarium. Vot milliaria astronomica singulis horis ob diurnam conuersionem peragit luna? Respondeo eam, quando est in mediocri à terra distancia conficere milliariorum 50. 400. nam cum in mediorri remotione diameter circuitus lunaris contineat diametros terrae 56. continebit pariter circuitus ille terrae periphaeriam 56, vicibus; nam vt se habet diameter ad diametrum, ita circunferentia ad circunferentiam (ex Papi Alexandrini lib. 5. Prop. XI. & ex Geom. pract. Clauij lib. 4. & 8.) quare cùm in ambitu terrae sint milliaria astronomica, 21.600. si ea multiplicentur per 56. producitur num. milliar. circuitus lunaris, is autem est 1.209. 600. qui numerus diuisus per 24, horas, dabit 50. 400, milliar. vnicuique horae; tantusque idcireo erit motus lunae horarius secundum diurnam lationem primi mobilis. Atque haec de lunae motu pro instituta breuitate sufficiant.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 145","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/145"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 147","label":"VS SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/147"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}