{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 152","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/152.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"TON hic agendum est de eo luminis defectu, qui in luna singulis interlunijs apparet, qui verus defectus non est, sed apparens, luna enim tunc temporis supernè illuminatur; vnde fit vt ipsius splendor sursum solem aspiciat, ac propterea à nobis aspici nequeat. sed agemus deeo defectu, qui saepe in plenilunijs spectatur, verusque est lucis defectus, & communiter lunae eclypsis dicitur: deficit igitur tunc luna hanc ob causam, quia videlicet in vmbram terrae incurrit, vt in praesenti figuratione, sit sol, terra, & vmbra terrae, vt apparet, in quam luna inuaserit. oportet igitur, vt terra directè inter solem & lunam interponatur, sic enim fit vt Sol. erri vmbra terrae lunam obtegere queat. quod non nisi in plenilunio accidere potest, quia tunc solum luna soli directè opponitur. hanc autem esse eclypsis causam, hinc probant Astronom. primo enim obseruatum est, lunam numquam eclypsari, nisi cum soli in plenilunio è diametro ferè opponitur, hoc est, nisi quando in eo zodiaci loco fuerit, ad quem vmbra terrae necessario ad partes soli diametraliter oppositas tendit, cum terra fit in centro mundi, vt ex figura percipi potest: atqui luna, quando eclypsatur, semper in eadem parte soli opposita, in qua vmbra extenditur, existit: merito igitur concluserunt lunae defectum prouenire ab vmbra interiectae terrae. quod etiam euidentur confirmatur ex certa eclypsium praedictione, in qua supponunt lunam cum ad vmbrae locum peruenerit defecturam; quod re vera succedit. neque tandem alia huius defectus causa reperiri potest. certum igitur sit lunam praedicta de causa priuari lumine. Sed quaeret quispiam cur in omni lunae plenilunio, aut oppositione non fiant eclypses. cui respondendum est, causam esse quia iter lunae proprium, quo sub zo diaco secundum signorum ordinem incedit, non est sub eclyptica, verum eam duobus in locis secat, atque ab ea, tam in septentr.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 151","label":"151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/151"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 153","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/153"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}