{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 161-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 161-2","ref":"161-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/161-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/161-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/161-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"APPENDIX, De Altitudine Lunarium Montium. QVPERIVS probauimus lunae faciem, quae terras despectat esse montibus, ac concauitatibus asperam. sunt tamen nonnulli, qui adeo ab lunae inaequalitatibus abhorreant, vt propterea velint has eminemtias, atque depressiones saluari posse per partes densiores, ac rariores; quae omnes vnica lunae sphaericitate comprehendantur. quidquid sit hasce eminentias, siue montes, mensurare aggredimus. Vt autem supra dictum est; vertices horum montium intra partem adhuc tenebrosam existentes, lumine solis praeuenti, sicque caeteris partibus prius illustrati, se produnt. tantaque est eorum distantia à confinio luminis, & vmbrae, vt sit quasi pars vigesima totius lunaris diametri, vt diligenti inspectori constare potest. hoc assumpto intelligatur lunaris globus CAE, centrum E, dimetiens CF; quae ad terrae diametrum est ferè vt 2, ad 7. cum autem terrae semidiam. contineat milliaria astronomica 3 436. erit semid. lunae EC, iuxta allatam rationem, 981. milliaria. sit autem pars figurae vbi C, ea lunae pars, quam nos quotidie videmus, seu quae deorsum vergit, & per punctum C, transeat EC, confinium lucis, & tenebrarum. linea GCD, referat radium solis existentis ad partes G, tangentem lunam in C. vbi non sunt montes; qui vlterius productus occurrat vertici D. existenti adhuc in parte tenebrosa, eumque illustret. ducatur linea EAD linea DC, est distantia verticis à confinio, quam ponimus esse partem vigesimam totius EF, siue decimam ipsius EC, erit igitur milliaria ferè 98. cum tota EC, sit milliaria 981. in triangulo igitur ECD rectangulo, quia Angulus ad C, est rectus, per 16. tertij Elem. notum est latus EC, 981, milliariarum. latus vero CD, 98, mill. & angulus ad C, notus, quia rectus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 161","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/161"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 162","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/162"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}