{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 167","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/167.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"XOP, aequaliter iacent, ac continuatae inuicem sunt: & premuntur partes humidi quae sunt sub XO, humido quodloco ABXO, continetur quae quę vero sub OP, premuntur humido existénte in BCPO inaequaliter igitur premuntur, magis enim praemuntur partes, quae sub OP, quam quae sub OX existunt, quare partes sub XO, minus pressae à partibus sub OP, magis pressis, expelluntur. non ergo humidum consiFAX stens ac manens est, quod est contra hypothesim, & proinde absurdum. necessarium igitur est lineam ABCD esse circuli circunferentiam, cuius centrum K, hoc enim negato sequitur absurdum. eodem modo ostendemus quamlibet aliam sectionem humidi per centrum K, transeuntem, esse circuli portionem, cuius centrum K. ex quibus per praecedentem propositionem sequitur omnis humidi consistentis, seu non fluentis superficiem esse sphaericam, cuius centrum est idem ac centrum terrae: quod erat demonstrandum. atque haec de superficie maris conuexa, & suprema. Quod vero attinet ad inferiorem maris superficiem, quae concaua est, qua scilicet maris fundum contingit, variam admodum atque irregularem eam esse oportent; terminatur enim à terra, quae fundum & alueum mari praebet, quam inaequalem admodum esse apparet, plenam dimijum scopulis, insulis, vorticibus, & modo altiorem, modo depressiorem, quare ad earumdem inaequalitates, necesse est configurari maris ipfersorem concauam superficiem. Cum verò mare non totam terrae faciem tegat, sed eam interruptè modo hac, modo illac inuadat, sequitur eius figuram esse corpus solidum orbiculare, sed valde interruptum, & confractum, cuius crassities sit ad summum sesquimilliaris, vt sequenti capite videbimus. Consectarium. XIIS quę de terra & aqua demonstrata sunt, manifestè consequitur ETerram, & Aquam vnicum globum constituere, cuius sit idem cencrum cum Mundi centro ac medio. De quantitate Aquae Marisuè.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 106","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/106"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 167-2","label":"Cap. I11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/167-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}