{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 169-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 169-2","ref":"169-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/169-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/169-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/169-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"vnde factum est vt in tabula eaedem aequationes inseruiant vtrique semicirculo; & ideo in fronte Tabulae sunt 6, signa occidentalis, seu dexteri semicirculi; in calce vero sunt signa 6, alterius semicirculi: eo ordine vt signa aequidistantia ab apogaeo sint in eadem columna, vnum in fronte, alterum in pede. sic prima columna inseruit primo signo, & duodecimo, quae ab apogaeo hinc inde pariter recedunt; secunda verò columna inseruit secundo, & vndecimo signo; seu continent eorum aequationes: & sic de reliquis, vt consideranti lectori constabit Praeterea sciendum est in priore semicirculo aequationes semper esse demendas à motu medio, vt verus habeatur. sic existente luna in O, epicycli puncto, aequatio NM, esset auferenda à medio motu, vt verus, qui esset in gradu M, haberetur. in secundo vero semicirculo aequationes sunt medio motui addendae, quia tunc luna magis distat ab aequinoctio, quàm epicycli centrum; vt si luna esset in F, aequatio FN, medio motui esset addenda, vt verus haberetur. Luna autem apogaea, aut perigaea existente, nulla fit aequatio; quia linea medij, & veri motus vniuntur. in hac tabula numeri primae seriei sunt gradus signorum sex superiorum in fronte tabulae scriptorum: numeri vero in vltima, ac dextera serie, sunt gradus sex signorum inferiorum in calce tabulae. habet autem sex aequationum columnas, & quaelibet earum inseruit duobus signis, idest, continet numeros, seu aequationes duorum signorum aequidistantium ab apogaeo. Primum signum inscribitur charactere O, in fronte primae columnae, quia nondum est completum, nisi post gradus 30. numeri vero in ipsa columna sunt aequationes respondentes gradibus primi signi, necnon duodecimi. Secundae columnae inscribitur 1, hoc est signum vnum iam comple tum in prima columna: est tamen columna haec secundi signi nondum completi. sic reliqui numeri titulares signisicant signa iam completa in praecedenti columna, & columna sub eis pertinet ad signum sequentis numeri. v. gratia, numerus 2, supra tertiam columnam significat duo signa iam completa cum suis aequationibus, in praecedentibus duabus columnis; columnam vero sub isto 2, esse columnam aequationum signi tertij cuius gradus sunt in prima serie; & finitur istud signum tertium in fine tertiae columnae è regione gradus 30. idem dicendum designis, 6, inferioribus. reliqua vsus, & exempla docebunt. De sexta Tabula latitudinis Lunae. CRCA Tabulam latitudinis D, scias signa inscripta, esse signa moStus ), in latitudinem; numeros vero in columnis grad. & min. esse latitudines ), ab eclyptica. reliqua ex dictis de alijs tabulis diligens lector percipiet. Neque me latet Tychonem paulo diuersam latitudinis lunaris Tabulam exhibere, sed haec nostra, nostro instituto, accommodatior est. Ianu. Febi Mar Apr. Mai Iun. Iul Aug. Sept. Octo Nou. Dec. Ianu. Febr Mar. Apr. Mai. Iun. Iul. Aug. Sep Oct. Nou Dec","prev":{"citation":"Sphaera mundi 168","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/168"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 178.1-4","label":"178.1 to 178.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/178.1"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}