{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 18","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/18.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"PRIMO sciat lector, aut auditor huius doctrinae, circulos hosce ex quibus materialis compingitur sphaera, nullo modo caelos vllos repręsentare, sed tantum referre circulos aut potius circumferentias quasdam; quas in primo Mobili, aut supremo caelo Astronomi optimis rationibus concipiunt esse descriptas: quod ideo monere initio volui, quia animaduerti saepius Astronomiae Tyrones hac in re grauiter decipi. 2. Hi autem circuli sunt numero vndecim Horizon, Meridianus, Zodiacus, Aequator, Golurus Aequinoctiorum, Consurus solstitiorum, Tropicus caneri, Tropicus Capricorni, Circulus polaris arcticus, Circulus polaris antarcticus, Et Circulus secundi motus: qui solus non est concipiendus in supremo caelo, sed infra ipsum in regione Planetarum. 3. Horum sex priores dicuntur Circuli maximi, seu etiam maiores; reliqui vero minores dicuntur. Maximi sunt qui totam sphaeram bifariam, seu in partes aequales diuidunt, idemque cum sphaera centrum possident, suntque propterea reliquis maiores. Minores ij sunt, qui sphaeram in aequalia non diuidunt, aliudque centrum habent à centro sphaerae, ac propterea minores sunt praedictis: quae omnia in materiali sphaera recognoscere poteris. 4. Alij sunt inuicem paralleli, vt Aequator, Tropici, & Polares; alij sunt inuicem concurrentes vt Zodiaeus cum Aequatore, Coluris, & Tropicis. 5. Omnes circuli maiores se mutuo bifariam, idest, in aequa secant; sic vides in sphaera materiali horizontem, secare bifariam Meridianum, & vicissim; pariter Aequatorem bifariam secari ab Horizonti, & Meridiano, & è contra. Minores verò Circuli neque inuicem, neque maiores circulos mutuo bifariam diuidunt: quamuis possint ipsi à maioribus bifariam secari, sic polares, & tropici per aequa secantur ab vtroque Coluro, non tamen eos bifariam partiuntur. 6. Alij fixi sunt, ac stabiles, qui scilicet motu diurno neutiquam aguntur: vti sunt Horizon, & Meridianus: alij sunt mobiles, qui videlicet diurna conuersione reuoluuntur, vti sunt reliqui omnes, ex quibus pars illa sphęrae componitur, quam primum mobile appellandam esse censuimus, quaeque intra meridianum circa axem mundi circumuoluitur Alij vnici, & singulares sunt, vt Aequator, Zodiacus, & caeteri omnes, praeter Horizonte, & Meridianum, qui sunt plurales. sunt enim in Mundo infiniti horizontes, & meridiani; singula enim terrae loca, habent proprium horizontem, vt in praecedenti figura tria loca G H. I. tres habent diuersos horizontes; vnde quot loca, tot horizontes. similiter innumeri sunt Meridiani, quia quaelibet loca, quorum alia alijs sunt Orientaliora, aut Occidentaliora sub diuersis existunt Meridianis.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 17","label":"FINIS PARTIS PRIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/17"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 19","label":"FINIS PARTIS PRIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/19"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}