{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 183-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 183-2","ref":"183-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/183-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/183-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/183-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"reuera sunt. secundo considerandum est, an mensis completus sit Gra. Sg. anni communis, an bissextilis. in Anni Rad. 1600. casu nostro est bissextilis, quia Anni. est mensis anni 1606. labentis, Bissext. Iunius. qui intercalaris est. Ideo notanDics. dus est littera B. de anno autem Hor. bissextili infra cap. de sole ageMin. mus. accommodato igitur hoc mo Summalongi. 4 do tempore, eoque descripto seriatim, vt in formula vides, iam per singulas species accipiendi sunt motus ex praemissis tabulis, hac methodo; primo cum annis 1600, qui sunt nostri temporis Radix, accipio ex annorum Tabula similiter Radicem motuum scriptam in fine columnae longitudinis lunae quae est signa 7. grad. 25. min. 91. eamque scribo è regione annorum 1600. vti factum vides. deinde cum annis 15. ex eadem columna accipio 6. 0. 17', quae in formula in directum annorum 15, describo. postea ex tabula mensium ex mensib. auni bissextilis, è regione mensis lunij, accipio 7. 28. 6. quae pariter in formula ascribo mensi Iunio. Quarto cum diebus 16. ex tabula dierum accipio 7. o. 49l. quae pariter diebus 16. adscribo. Quinto idem facio cum hora vna ex horarum tabula, cui conuenit motus, min. 33', quae in formulam refero. postremo ex eadem tabula cum min. 15. è regione eorum, accipio min. 8. temporis, quibus in formulam relatis; habeo iam omnes motus correspondentes propositis temporis partibus. restat igitur vt omnes hi motus in vnam addantur summam, eo modo, quem supra docuimus, eritque summa haec Sig. 4. gr. 25. min. 2. ex qua colligo centrum epicy.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 183","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/183"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/184"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}