{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 185","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/185.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Aequationem Lunae, & veram eius longitudinem ad datum Propos. III. tempus reperire. VONIAM vero Anomalia non sui gratia inuestigatur, sed vt per eam, Aequationem; atque per aequationem verum motum, seu locum lunae in zodiaco reperiamus: idcirco reliquum est, vt per anomaliam superius ad datum tempus computatam, aequationem ei debitam ex praemissa aequationes tabula eruamus, eaque iuxta pręcepta vtamur. Erat superior Anomalia Sig. 0. gr. 4. 121. quę quia nullum signum integrum continet, sed tantum grad. 4. 121 ideo in prima serie descendente reperio gra. 4. in quorum directo sub prima columna, cui o, inscribitur, accipio 20', aequationem gradibus 4. competentem. minuta autem 12. possunt facilitatis causa negligi, cum erroris ferè nihil ingerant. potest autem haec regula obseruari; si minuta non plura fuerint quam 30. omitti possunt: si vero plura, quam 30. possunt pro gradu vno accipi; sic vt numerus graduum vna vnitate augeatur. Haec igitur aequatio quia respondet Anomaliae prioris semicirculi, ideo auferenda est à medio motu longitudinis D. superius computato, vt vera lunae longitudo relinquatur; erat media longitudo, qualem ostendit Gra. Sig. formula exempli, à qua Media longitudo. si dematur aequatio haec Aequatio demenda","prev":{"citation":"Sphaera mundi 184-2","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/184-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/184-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 185-2","label":"185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/185-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}