{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 188","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/188.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"graduum Piscium. Operatio autem huius calculi diuersa est ab alijs, quoniam motus nodorum in zodiaco est retrogradus, idest mouetur in praecedentia, seu contra ordinem signorum: quia enim alij motus in consequentia procedebant, ideo addendi erant radici, per additionem enim continuatur progressus in consequentia; at vero quoniam motus nodorum est in praecedentia, ideo motus temporum sunt subtrahendi à sua radice, per hanc enim detractionem fit retrocessio, seu continuatur motus in praecedentia, vt speculanti tibi manifestum erit. Idem practicè Odem modo, quo in alijs praecedentibus motibus, possumus practiEcè in figura superiori hunc calculum absoluere: mouendo tamen AX, quae est radix huius motus, non in consequentia sed in pręcedentia, secundum exigentiam singulorum motuum singulis temporum specieb. debitorum: haec enim promotio radieis in praecedentia aequiualet subtractioni superioris calculi: demonstratque apertè cur ea substractio sit facienda. Motum verum Latitudinis y. reperire. Propos. V. YAM vero cum constet ex calculo lunam occupare gr. 25. Leonis, noEdum vero boreum 11. Y; elicitur hinc lunam distare à 53, grad. 164. siue signa 5, gr. 14. quem appellant morum D, in latitudinem. propinquam vero esse &, per gra. 16. sequitur praeterea lunam habere latitudinem borealem, cum adhuc versetur in semicirculo suae orbitae boreali, idest, nondum distet à Q, plusquam 90, gra. tertio ex hoc motu in latitudinem eruitur vera latitudo eius, idest, distantia eius ab eclyptica, idque auxilio Tabulae latitudinis 9. quam sup. dedimus, nuncque exemplo dati tpris exponemus. Veram D. latitudinem ad datum tempus reperire. VI. Propos. DER praecedentem propos. habeas veram D. distantiam à &, quae est","prev":{"citation":"Sphaera mundi 187","label":"187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/187"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 188-2","label":"188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/188-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/188-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}