{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 196","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/196.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":464,"text":"Par igitur est, cum ad hunc Astronomiae apicem ascendere nunc nequeamus, saltem eum à longe indigitare. Exempli gr. libeat examinare sequens plenilunium huius mensis Iulij, an sit Eclypticum. oportet igitur; primo inuenire mediam luminarium, p, oppositionem, rudi Minerua, per regulas traditas, quarum melior est ea, quae calculo nititur. quia igitur superius inuentum est nouil. mensis currentis contigisse circa mediam noctem sequentem post dies 13. ideo hinc conijcio plemlunij futuri tempus hoc modo tempus mediae lunatioris est dies 14. hora 18. 22'. hoc tempus addo tem pori nouilunij, idest, dici 13. & horis 12. fiuntque dies 28. horae 6. 22', Iulij, pro tempore pleniluni futuri. Iam vero antequam rem exactius expendam inquiro ad hoc tempus plenilunij locum Q, per calculum, inuenioque eum esse in 10. gr. 36. min. )(, & consequenter &, esse in gr. 10. 36. p. cum autem &, sit in 5. gra. 121. Q; erit D, ei opposita in 5. 121. xK, vbi proijcitur vmbra terrae. Ergo D, dis a à Q. id est à loco, à quo non longè defectus contingunt per gra. 34. sciendum autem est, quod si plenilunium verum, seu si D, in vera oppositione, non distiterit à nodis, plusquam gr. 12. hinc inde, futuram esse aliquam eclypsim, atque eo maiorem, quo nodis propius acciderit. hanc distan tiam vocant terminos eclypticos; quod intra eos defectus omnes contingant, extra eos fieri nequeant: Ratio est, quia in hisce terminis, luna habet talem latitudinem, vt semidiameter ipsius, & semid. vmbrae terrae, occurrentes sibi in angustijs illis, nequeant sibi mutuo de via cedere; sed D, cogitur vmbram terrae perstringere, aut in eam impingere. cum ergò in hoc plenilunio P, distet à Q8, gra. 34, & a Q, consequenter grad. 146. certum est nullam fore ec yp. quare non amplius de eo cegito. Rursus examino sequens Augusti plenil. quod sic reperio, quia ab vno plenilunio ad alterum, sunt dies 29. hor. 121/2; eos addo diebus 28. hor. 6. Iulij, idest, tempori plenilunij; conflanturque dies 57. horę 18. 1/, à quibus demo dies 31, mensis Iulij, remanentque dies 26. hor. 18 1/2, Augusti, pro tempore plenilunij (aliter tamen potuisset inueniri hoc plenilunium ex superioribus praeceptis, iuxta lectoris solertiam.) hoc autem tempore oppositus locus T, siue locus vmbrae terrae, est in gr. 4. ). eodem tempore video ex calculo, S, esse in 9. gr. X, quare plenil. hoc distat a 83, gratantum 5. ergo cum sit intra distantiam graduum 12, & quidem multum, hinc certo pręnuncio futurum lunarem defectum; & quidem satis magnum, cum in magnis angustijs vmbrae luna occurrat. in tali enim distantia à Shabet latitudinem 26'. semidiameter autem vmbrae occupat minuta ferè 50'. semidiameter verò lunae est min. 171. Ors 4 – oee. Mer. Sit igitur figura in qua AB, sit eclyptica. CD, sit via lunaris. E, sit 53. EF, sit distantia gr. 5. a 88. FG, sit latitudo ), 26. circulus vmbrae sit","prev":{"citation":"Sphaera mundi 195","label":"195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/195"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/197"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}