{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 199","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/199.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"facile est autem cognoscere veram gradus cuiusuis eclypticae altitudinem horizontalem, cognita enim poli altitudine datae regio nis, sequitur notas esse meridianas omnium eclypticae punctorum altitudines, quia notas habent ab aequatore declinationes; aequator autem notam habet merid. altitudinem, quae semper est altitudinis poli complementum, vt supra ostensum est. differentia igitur, inter veram solis altitudinem & obseruatam erit quaesita visus ab erratio, seu parallaxis, quae melius in figura percipientur, in qua sol sit vbi, D, eleuatus supra horizontem FE, quantitate arcus DE, v. gr. grad. 45. & consequerer distet à vertice A, totidem gr 45. sitque hęc vera eius eleuatio, aut distantia ab horizonte cognita ex eleuatione gr. solis, in qua sol tempore obseruationis moratur, vt sup. indicatum est. iam si ab oculo in superficie terrae posito, v. g. in B, indagetur per instrumentum distantia eius à vertice A, apparebit hęc distantia maior, quam gra5.i. maior quam vera, seu maior quam sit arcus AD, angulus enim ABD, maior est angulo BCD, per 16 primi Elem. quare si ex centro, B, descriptus intelligatur arcus, HIM, is plures gr. continebit, quam arens AD. hunc arcum exhibet instrumentum obseruatoris, veluti Quadrans, quia centrum eius ponitur in B, & latus vnum congruens lineae AB, linea fiduciae in Dioptra congruit lineae BD, arcus veroeius cum vergat ad solem, intercipietur pars eius inter lineas HB, BD, quae pars cum diuisa sit in gr. & mi.statim ostendit eius quantitatem ac proinde excessum anguli ABD. supi a angul. ACD. qui excessus vt supra in luna monuimus, aequalis est anguloD, ac propterea ipse est parallaxis seu euariatio. cum igitur in trigone BCD. noti sint anguli, & etiam latus BC, quippe terrae semidiameter, nota etiam euadet laterum proportio per 6. Appar. id est, quoties latus BC, contineatur in latere CD, .i. quot terrę semidiametris sol à terra extollatur; seu notum erit latus, CD, quae est distantia solis à terra, & consequenter notum erit, quantum supra lunam eleuetur. Porrò si solus angulus D, qui parallaxis solis est corferatur cum parallaxi lunae, manifestabit solem esse ipsa altiorem, quia in sole minor est, quam in luna: sydus autem illud sublimius est, cuius parallaxis (caeteris paribus) minor est. debent autem duo sydera quorum parallaxes comparantur, esse in eadem vera altitudine supra horizontem. potest etiam inferius sydus minorem exhibere parallaxim quam superius si illud sit supra horizontem altius, vt si luna sit in M, eadem altitudine cum solAerit angulus BMC, maior angulo D, per 16, primi Elemen. at vero existente luna in I, altiore supra horizontem, poterit angulus I, qui est parall. minor esse, quam angulus D, quamuis luna sit terrae propior. cum ergo seruata pari altitudine ab horizonte, sol minorem efficiat parall. euidens est ipsum luna essa superiorem parall. ant solis in altitudine gr.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 198","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/198"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 200","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/200"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}