{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 200","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/200.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"45, proditur à peritis Astronomis esse 2', 121; maxima vero quae esse possit apud horizontem est 31. 7, computatis refractionibus: quae parallaxes multom nores sunt ijs, quas supra lunae attribuimus Eandem solis à terra altitudinem Aristarchus Samius, antiquissimus Astronomus in libello de distantijs, ac magnitudinibus solis, lunae, & terrae; sic subtilissime indagauit. primo autem supponit (quod facile est obseruare) lunam cum nobis dimidiata splendet à sole per gra. 87. distare, secundo confinium illud, quod in luna splendidum à tenebris diuidit, esse circuli peripheriam, qui ita in oculum noscrum vergit, vt si planum eius extendatur, oculo nostro occurrat. sit iam figura in qua terra vbi B; luna dimidiata CION, pars illuminata ION, circulus diuidens opacum à splendido sit sub linea IN; quae ad oculum nostrum in B, dirigatur. quia vero pars splendida ION, semper rectà solem aspicit, fit vt si producatur linea CO, perpendicslaris ipsi lineae IN, ipsa ad solis centrum A pertineat. sit praetetea angulus DBA. gra. 87. quot scilicet luna olimidiata a sole recedit; erit igitur trigonum ABC, notorum angulorum, angulus enim ad C, in centro lunae est rectus. angul. B, est gr. 87. quare & reliquus A, 3. gra. non latebit. consequenter per 5, appa ratus ex conscructione trianguli huic magno similis, non latebunt proportiones laterum: vnde notum erit quoties, BC, contineatur in BA, idest, quoties distantia lunae à terra superetur a distantia solis. 4. Iuxta modum Ptolo maei, qui primo supponit distantiam lunae a terra esse cognitum, vt super ius ost ensum est, secundo cognitam esse proportionem diametrorum terrae, & vmbraeeius, in loco transitus Lunae; vti eta ostensum est supra. tertio aliquando lunam ita solem eclypsare, vt ipsum absque vlla mora totum contegat. sit in figura sequ. terra GKE. distantia lunae ab ea KL. quando solem totum sine mora obumbrat. diameter vmbrae, in loco transitus lunae, sit QR. productis ergo lineis GQ.ER. eoibunt in S, quare vmbra terrae erit GSE, quapropter si ędem lineę in alteram quoque partem extendantur versus A, & C, ipsae necessario tangent hinc inde solare corpus; cum extremi radij solis sint vinbrarum finitores, vt supra cum de lumine, & vmbra mundi, exposiuimus. producatur etiam linea SKL, per centrum terrae, quae sit axis vmbrę, in alteram partem versus D. sitque in ea luna NLO, secundum centrum L.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 199","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/199"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 201","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/201"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}