{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 202","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/202.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Cap. COLEM esse sphaericum omnes tum Philosophi, tum Mathematici consentiunt, hisce rationibus persuasi. Prima. quia haec figura sola videtur aptissima lumini ad omnes partes aequè diffundendo; quod maximè soli, quod totius mundi luminare majus est, competit. secunda. cum terra, Aqua, Luna, Venus etiam vt ostendemus, sint sphaerica, multo magis eadem soli figura attribuenda erit. terria. in idem consentiunt solis illuminationes, quae omnes, per quoduis foramen quantumuis irregulare illapsae, ad perfectam tamen returditatem post iustum interualium tandem perueniunt, vt pestea ostendemus: quae saltem eius circularem rotundiditatem conuineunt. quarta, eaque noua ratio desumitur à cerporibus illis, quae circa solem tarde, per Telescopium moueri deprehensa sunt, quaeque ob similitudinem, solis maculae denominatae sunt. eae enim ita circa solem moueri apparent, ac si circa corpus globosum mouerentur; sit namque sol circa centrum B, oculus ve ro noster in A, macula quaepiam incipiat apparere in extremitate solis vt in C, vbi quia oculo A, obliquè obijcitur, videtur contractior, & minor, quam in alijs locis per quae mouetur ad D; in quibus sensim semper augeri videtur, donec sit in D; IIB vbi maxima spectatur, quoniam oculo rectè, ac secundum totam sui longitudinem obijcitur; ac propterea latior, & maior cernitur, vnde discedens iterum minor, ac minor videtur donec promota sit ad alterum extremum E; vbi iterum minima sicuti etiam apud C, ob sui obliquitatem conspicitur. quae apparentia satis conuincit solis sphaericitatem. Porrò omnes hae rationes ostendunt solem esse quidem rotundum, non autem esse integram sphaeram, sed solum hemisphaerium; posito enim sole hemisphaerico saluantur phaenemena, sicuti etiam in luna monuimus. pariter ex ijs rationib. non asseritur perfecta ac geometrica solis sphaericitas, in qua nullae sint asperitates; sed sicuti in Luna accidit, quam prius omnes perfectè sphaericam ac perpolitam arbitrabantur, ita in sole accidere posse non omnino aburdum est opinari. Corollarium de Sole Elliptico. Vamuis sol sit sphaericus, diligenti tamen inspectione per Telescopium facta, sole prope horizontem existente, apparebit non rotundus, sed ellipticus, seu oualis; ita vt altera eius diameter, quae horizonti aequidistat longior sit altera, quae horizonti perpendicularis est.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 201","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/201"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 203","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/203"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}