{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 215","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/215.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Sol igitur hic materialis auxilio illius circuli tardè promoueatur in consequentia, sic enim representabit motum solis in eccentrico: dum autem hoc modo tardè mouetur, interim ei superueniat motus primi mobilis, qui totam illam sphaerae partem, quam primum mobile appellauimus, vna cum sole materiali fecum ab ortu in occasum velociter, spatio 24. horarum, reuoluat, minimè interim cessante sole materiali à proprio motu in consequentia; ita vt pro singulis primi mobilis reuolutionibus integris, gra. vnum ille è contra proficiat in consequentia. idque continenter fiat, donec sol ille totum zodiacum graduatim peragrauerit. ex his duab. motionibus, tertia & vltima necessario orietur, quae spiralis erit, sol enim hac ratione describet, pergendo per zodiacum ab vno tropico ad alterum, lineam spiralem, sicuti etiam luna, quae spira constabit ex 182. quasi glomerationibus diurnis. Haec autem spira laxior erit ad Apogaeum, quam ad Perigaeum, quia ibi sol remotior, quae hic circunferatur. porrò ex huius spirae consideratione apparebit cur sol accedat, & recedat à vertice; cur in varijs horizontis punctis oriatur, & occidat; qua ratione quatuor anni tempora nobis attemperet, cur dies, ac noctes alternatim crescant, & decrescant: vnde aequinoctia, ac solstitia oriantur, & alia plura. Tandem ex hac contemplatione percipies cur dicatur sol moueri duobus contrarijs motibus, id est, vno spirali, qui corflatur ex duobus, scilicet ex motu proprio in eccentrico, & diurno primi mobilis; semper tamen sol occasui fit propior, quia motus primi mobilis altero velocior est. Corollarium. VOT milliaria diurno motu sol conficit? Respond. solem in diQ stantia à terra mediocri, quam statuimus semid. terrae 1142, peragere milliaria 10271800; nam cum haec distantia contineat semidiametros terrae 1142, continebit pariter ille solis circuitus terrae circunferentiam 1142, vicibus, nam vti est diameter ad diametrum, ita circunferentiam, ad circunferentiam, cum igitur in terrestri peripheria contineantur milliaria Astronomica 21600, si ea multiplicentur per 1142, prodibit 24667.200, milliariorum solaris circuitus, qui diuisus per 24, horas, exhibet milliaria 1. 027.800, quae singulis horis sol percurrit. Vtrum sol anluna saepius diurno motu reuoluatur? Hactenus de solis motibus. De Solaribus Temporibus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 214","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/214"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 216","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/216"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}