{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 216","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/216.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Cap. V. OST tractationem de solis motu, proxime sequitur tractatio de eAiusdem temporibus; tempora enim nihil aliud sunt, quam motus quidam, qui ob aliqua accidentia tempestatum, aut lucis, & tenebrarum, ab alijs motibus distinguuntur, ob idque euadunt tempora, idest, assumuntur ad rerum durationes mensurandas, à motu solis haec oriuntur tempora, annus, mensis, dies, &c Annus igitur sicuti in luna quoque dictum est, duplex est, Astronomicus, & Ciuilis. de Astronomico satis dictum sit in praecedenti cap. qui constat ex diebus, & dierum fractionibus, quae minimè populis vsui esse possunt. Ciuilis igitur commoditatis causa, ex diebus tantummodo integris ab hominibus assumptus est, fueruntque pro diuersitate gentium, diuersi quoque anni. apud Astronomos frequens est mentio, & vsus annorum Aegyptiorum, qui constabant ex diebus 365. integris. Annus hic diuisus continebat menses 12. constantes singulos ex 30. diebus, & praeterea dies quinque; qui vltimo mensi, in fine anni addebantur; Additique dicebantur. At nobis de anno Romano, seu Iuliano fusius dicendum est; hoc enim Romana quoque Ecclesia, & vniuersus ferè Christianus orbis etiamnum vtitur. Iulius igitur Caesar Sosigenis Astronomi opera, annum hunc ordinauit, eumque duplicem fecit, alterum communem appellauit, quae ex diebus tamen 365. alterum bissextilem, qui ex diebus 366, constaret: hoc tamen ordine vt tres anni essent continuo communes, quartus vero esset bissextilis, seu intercaloris. Ratio huius est, quia secundum rei veritatem, anni singuli constare deberent ex diebus 365. & horis 6, sed quia horae illae negotium populo facesserent, neque certum anni principium constaret, ideo omitti voluit sex horas singulorum trium annorum communium, quae efficiunt horas 18. quas cum 6, horis anni quarti bissextilis componi voluit; vt ex illis horis 24, dies vnus comflaretur; ac quarto cuique anno adderetur, seu intercalaretur post 24, diem Februarij. quoniam vero haec dies intercalaris non erat in Calendario scripta, sed mente tantum addebatur, ideo 24, dies bis repetebatur, seu vt tunc moris erat dicebatur his, sexto Calendas Martij, vnde annus bissextilis, & bissextum denominatum est. Ita autem horum annorum series cum annis Christi incidit, vt tres primi anni à Christi natiuitate essent communes, quartus autem esset bissextilis; sieque quartus quisque annus à Christi natiuitate semper adhuc est bissextilis, praeter nonnullos à correctione Calendarij exceptos, de qua re postea dicendum erit. Perrò lulianus hic annus ita in Calendario in menses distributus est, vt aequinoctia, & solstitia certis mensium diebus perpetuo affixa esse deberent v.g. aequinectium vernum 21. dei Martij affixum erat; cui diei etiam à Nicaeno Concilio (quod anno Christi 325. celebratum est) affixum fuerat.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 215","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/215"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 217","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/217"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}