{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 22","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/22.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"vt autem constet eum esse horizontale secundum omnes partes, oport vt libella eidem plano superposita, & circumuoluta circa lineam perpendicularem, tanquam axem, semper perpendiculum suae lineae, exactè respondeat, sic enim planum illud secundum omnes sui partes, ac dimensiones ad libellam situm erit, & consequenter horizontale dici merebitur. talis autem plani alicuius constitutio, cum ad multa alia sit vtilis, tum etiam vt rectè horizontis posituram concipiamus. Reliquum est, vt nonnulla, etiam de horizontis habitatore dicamus, atque in primis notandum quemlibet horizontem propriè loquendo, vnicum habere tantum habitatorem, cum enim vti diximus, quotsunt loca, tot etiam horizontes; quotque loca, tot etiam habitatores sint, sequitur singulos habitatores proprios etiam horizontes nancisci. Quilibet porrò habitator, cum stat, suo horizonti per pendiculariter in centro eius insistit, idest, linea ducta secundum hominis longitudinem altitudinemuè horizonti perpendicularis est, quae linea si producatur vtrinque, transit per Zenith, centrum Horizontis, centrum terrae, ac Nadir; qualis in figura est linea CGF. ad habitatorem G. reliqua pari ter corpora, quae in altum eriguntur, vt Turres, columnae, parietes, debent esse in hac linea, quae ne cadant, debet etiam per eorum grauitatis centrum eadem linea, & praeterea per basim eorum transire; aliter erecta stare nequeunt, sed concidunt & prosternuntur. haec linea, Directionis linea dicitur. eadem ratione homines minime stare queunt, nisi haec linea per centrum grauitatis, ac simul per basim eorum, hoc est per interuallum intra plantas interiectum, quae est eorum basis, descendat. praedicta omnia in figura, vbi sunt varij habitatores cum suis horizontibus, ac lineis Directionis contemplari possumus. Officia autem, siue vsus horizontis sunt hi, Primo totam mundi sphaeram diuidit vt dictum est, in duo hemisphaeria; in superum scilicet, & inferum, seu in conspicuum à suo habitatore, & in eidem occultum. 2. concurit ad sphaeram rectam, obliquam, ac parallelam constituendam vti supra exposuimus. 3. Determinat Ortum, & Occasum syderum; cum enim motu primi mobilis, seu motu diurno Astra ab Oriente, in Occidentem circunferantur, oriri tunc dicuntur quando supra hori zontem emergunt; occidere autem quando infra eundem demerguntur. Duo verò puncta, quae in Limbo horizontis notantur nominibus, ortus, & occasus, suntque apud sectiones conmunes horizontis, & Aequatoris, dicuntur Ortus, & occasus veri, seu Aequinoctialis, eo quod ortiuarum, & occiduarum latitudinum medium teneant, sintque prope Aequatorem; vt mox exponam. 4. In horizonte sumuntur, vel mensurantur latitudines ortiuae, & occiduae; est enim amplitudo, seu latitudo ortiua, occiduaue, arcus horizontis inter punctum ortus, & occasus Aequinoctialis, & punctum illud in horizontem, vbi sydus oritur occidituè: est autem amplitudo ortiua, aequalis amplitudini occiduae, vig. latitudo ortiua solis, quando est in principio Cancri, tropicumque eius percurrit, est in eleuatione poli gra. 44 1/2 qualis est Parmae graduum fere, 37. totidemque gr. erit latitudo occidua tunc temporis. vt ex sphaera materiali, eleuato polo arctico gra. 44. 1/2 supra horizontem videre est.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 21","label":"Cap. I1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/21"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 23","label":"Cap. I1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/23"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}