{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 224","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 224","ref":"224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/224.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"aequatoris interim supra horizontem emergentes, idest, qui ascendunt supra horizontem, dum sol à circulo crepusculi ad horizontem ascendit; quos reperio esse ferè gra. 40. eos diuido per 15, prouenit quotiens 2, & remanent 10. gradus, ex quibus infero crepusculum illius diei, in ea eleuatione, durare horas duas, cum duabus tertijs horarum, gradus enim 10. in motu diurno efficiunt, /, horae. vel sic, quotiens est 2 1/2 1/ siue 2 1/2, ergo crepusculi quantitas est horarum 212. vel sic, ex tabula conuersionis graaequatoris in horas, &c. quam in cap. de aequatore dedimus, è regione grad. 40. reperio horas 2. cum 40. minu. minuta autem 40, efficiunt 1/2, horae Porrò hi gradus aequatoris coascendentes, ideo crepusculi magnitudinem ostendunt, quia ij simul cum gr. solis oriuntur, & occidunt, dum sol crepusculum tam matutinum quam vespertinum, quae aequalia sunt, absoluit. Num vero considerandum est varias reperiri crepusculorum differentias, nam vbi parallelus solis secat & horizontem, & crepusculinum, ibi fit crepusculum, sed non per totam noctem, vt in allato exemplo patuit. vbi vero solis parallelus secat tantum horizontem non autem crepusculinum, ibi fit crepusculum per totam noctem. Tertio vbi parallelus solis neutrum secat ibi nullum accidit crepusculum; sed vel dies puros, vel nox pura. quod manifestè patebit si materialis sphaera constituatur ad eleuationem poli gra. 661/2. atque etiam ad maiorem. v. g. gra. 70. ibi enim erunt paralleli solis, qui toti supra horizontem extabunt, ijque nullum dabunt crepusculum; vnus vero ipsum tanget, qui nullum quoque crepusculum dabitalij secabunt horizontem, sed non crepusculinum, ijque exhibebunt crepusculum per totam noctem. alij tandem vtrumque secabunt, qui crepusculum partem noctis efficient. In sphaera tandem obliquissima eleuationis gra. 84 1/2. vsque ad sphaeram parallelam circulus, crepusculi non secat omnes parallelos, quia plures infra ipsum existunt, quos sole percurrente nox intempessa orbi incumbit, &c. Aliter dierum ac Crepusculorum quantitatem computare. Liter possumus vna eademque opera dierum, noctium, & crepuscuAlorum, quantitarem ex Analemmate reperire. Est autem Analemma figura plana ex circulis, rectisque lineis constans, referens sphaerae circulos, axes, diametros, centra, &c. vti est praesens, in qua circulus AEBH. refert circulum meridianum, & faciem eius orientalem. C, est centrum mundi AB, diameter horizontis.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 223","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/223"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 225","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/225"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}