{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 226.1-4","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 226.1-4","ref":"226.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/226.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/226.1.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"atque in ipso E, meridiem efficiet. erit igitur arcus FO, arcus seminocturnus pro O, arcus crepusculi. OE, arcus semidiurnus. si igitur hi arcus iux ta priores Apparatus propositiones, diuidantur in grad. & diligenter ex pendantur, innotescent gra. singulorum, & consequentur durationes, tonpora, seu quantitates temporis seminocturni, crepusculi, & semidiurni temporis, ijs modis quibus antea in dierum quantitatem vsi sumus. Eodem modo existente sole in quouis alio gra. agendum est, sed quando percurrit aequatorem, non est nouus semicirculus pro eo describendus, quoniam vteruis meridiani semicit culus fungi potest officio ipsius, si nimi rum cogitetur eleuatus perpendiculariter orientem versus. & à puncto R, ducta sit parallela insi CP. vsque ad peripheriam in S. arcus enim SP, indicaret crepusculi quantitatem, &c. circa tropicum Capricorni similiter agendum est, vti factum est in tropico Cancri. verum afferamus aliud exemplum, sole nec tropicos, nec aequatorem percurrente. igitur sint illa eadem tria inquirenda, quando sol est in principio Scorpij. Ex tabella igitur declinationum eclypticae accipio declinationem initij Scorpionis, quae est gra. 11. 30', australis, & à puncto c, minusculo, quod est in circunferentia, versus G, idest, in Austrum, sumatur arcus CT, gra. 11. 301, ductaque Verit diameter paralleli solis existentis in principio Scorpij. X, vero e rit eius centrum, ex quo describatur semicirculus TyV. & ex punctis Z, à ducantur duae lineae ?β α χ, perpendiculares ipsi TV; ac proinde inuicen parallelae. Ia si vt prius cogitetur semicirculus TyV, in proprio situ eleua tus perpendiculariter ad merid. erunt praedictae duae parallelae, vna in plano horizontis, altera in plano circuli erepusculorum, eritque vt antea arcus Vy arccus dimidiae noctis purae, ac intempestae yβ arcus crepusculi. VE, arcus seminoct. artus ET, arcus semidiurnus. eodem modo procedendum est in quol bet gradu, & in qualibet poli altitudine. vbi notandum est, arcum nocturnum haberi posse ex praehabito arcu diurno; si enim arcus diurnus detrahatur ex integro circulo, reliquus arcus, nocturnus erit: vicissim ex arcu nocturno diurnus elici potest.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 225","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/225"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 226.5-6","label":"226.5 to 226.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/226.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/226.5"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}