{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 231","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/231.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"quia video dia metrum Cancri totum supra horizontem, agnosco sole cancrum percurrente esse diem continuum purum, absque epepusculo. ibidem quia diameter aequatoris partim supra horizontem, partim infra existens non attingit lineam crepusculi, agnosco sole aequatorem describente effici diem cum crepusculo solo, quod per totam noctem durat. ibidem quia diameter Scorpij tota est infra horizontem, sed tota etiam supra lineam crepusculi, ideo infero tunc temporis solem efficere solum crepusculum continuum. praeterea quoniam diameter Sagittarij tota est infra horizontem, sed pars etiam supra lineam crepusculi, & pars infra, ideo sole eum obeunte effici ibidem solius crepusculi & noctis intempestae vicissitudinem. tandem quia tota diameter Capricorni, est infra lineam crepusculi, ideo sole brumam efficiente, effici etiam nocte meram & intempestam. diem continuum, noctem continuam, crepusculum continuum appello illud, quod spatium vnius diurnae reuolutionis transcendit. eadem ratione alias aliarum habitationum varietates in Alemmate hoc vniuersali contemplari poteris. Illud etiam non omittendum, ex his patere in omnibus sphaerae eleuationibus, vsque ad gra. 661 à Capricorno versus Arietem crepuscula minui, dies vero augeri. ex qua contrarietate oritur solstitium longius, idest, dies artificiales vulgares tardissimè crescunt. Quarto tandem quod praecipuum est; poterimus nullo negotio computare ex hoc Analemmate duas Tabulas; vnam temporis diurni ac nocturni: alteram crepusculorum. easque ad omnes poli eleuationes, nec non ad singulos anni dies, in quauis eleuatione. huiusmodi sunt duae sequentes, quarum quae crepusculorum est, ego ex Analemmate accurate constructo computaui. ne autem nimis excresceret, ad eas tantum habitationes computaui, quorum crepusculorum differentię quadramtem vix horae excederent. eadem de causa eam, non per singulos dies, sed tantum ad initia signorum 12. calculaui, quod sufficere ciuili vsui existimauerim. Similiter tabulam temporis semidiurni, vt ad breuitatem re digerem, non ad singulas eleuationes, nec ad singulos gradus zodiaci, sed per interualla, quae parum se excederent eam deduxi, vtramque accipe,","prev":{"citation":"Sphaera mundi 230","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/230"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 231-2","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/231-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}