{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 237","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/237.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Iam dimidium temporis nocturni, idest, dimidium numeri horarum nocturnarum exhibebit horam mediae noctis Caeterum quod ad alia horarum genera attinet, ne sim longior, facile fuerit cuique studioso eadem indagare, quae de Italicis modo sunt indagata. Cur Solis illuminationes per quaeuis foramina ingredientes rotundae apparcant. Equitur iam, vt mirabile quiddam de solis illuminatione elucidemus, qua ratione videlicet fieri possit, vt solis illuminationes quae per foramina tectorum, aut fenestrarum angulosa, ac valdè irregularia illabuntur, perpetuo, inuita foraminis figura, in oppositis planis, aut ouales, aut rotundae appareant. huic pulcherrimae quaestioni, quae superiorum philosophantium ingenia mirè vexauit, alias in opere de locis Mathem. Aristote lis Geometricè respondimus; nunc aliter, sed facilius ex Io. Keplero hac experientia satisfaciemus. Summo igitur laqueari affige corpus aliquod verbi gratia, rotundam tabellam, quae Solem referat; infra quam in medio inter ipsam, & pauimentum, sit foramen aliquod, verbi gratia triangula re, iam ex aliquo puncto peripheriae rotundae descendat filum, quod sit so laris radij instar, per foramen illud triangulare ad pauimentum filum istud secus trianguli latera ab aliquo circumlatum, altero extremo infe riori signet in pauimento vestigium. idemque fiat ex quattuor, aut quinque punctis eiusdem peripheriae, & illico in pauimento apparebunt quattuor, aut quinque triangula in orbem constituta. sicque ex omnibus illius punctis omnia triangula in pauimento delineata inigyrum constituta apparebunt; ac propterea omnes simul rotundam quandam figuram efficiunt. quanto autem foramen illud fuerit sublimius, tanto citius triangula illa in ro tundiorem orbem se se accommodabunt. quod si foramen illud non sit perpendiculariter sub tabella, sed ad partem vnam, ita vt filum per illud recta intrans obliquè pauimento accidat, tunc triangula illa se se in oualem figuram componunt. ex hac igitur obseruatione diligenter facta, & considerata, variatisque foraminis, ac tabellae figuris, manifesse apparebit qua ratione suas sol illuminationes semper, aut rotundas efficiat, aut ouales, aut eclypsis tempore eclypsatas. Haec porrò consideratio vt rectè perficiatur eo indiget principio, quod supra posuimus, a quolibet videlicet solis puncto, lucem per lineas rectas quoquo versus emicare; sic enim non solum a punctis peripherię, sed a quolibet etiam solaris disci puncto, radij per foramina ad rotundas illuminationes efficiendas prodibunt. Aliud iae De Mundi Fabrica, Aliud mirabile de luce Solis. TOn solum autem solis lumen istud in se ipso efficit, sed rebus etiam M ab se aliquo modo illuminatis eandem virtutem communicat: quod","prev":{"citation":"Sphaera mundi 236","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/236"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 238","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/238"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}