{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 239","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/239.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"similiter aliquando totus sol obscurabitur, aliquando pars, quae omnia in hac figura contemplari potes in qua sol vbi A, luna vbi BC, Terra EF, vmbra lunae BDC, quae terram partim obumbrat, partim non, quare si quis esset ad partes F, totum solem videre videretur obscuratum: si vero esset ad partes E, non totum, sed partem tantum HG, eam vero partem, quae inter duas lineas EG, EH, interciperetur, videret collucentem; quae quidem concipi debet pars corporis sphaerici defectiua ob lunae interpositionem. quę quoniam pariter sphaerica est, ideo pars haec solaris corporis existentibus in E, corniculata apparebit; cornua obuertens ad partes H, G, sub quibus luna existens solem deficientem efficit. Caeterum ex dictis de eclypsi, tam lunae quam solis, consideratione dignum videtur, quod quemadmodum luna obiectu, & vmbra terrae, solari lumine Eamd priuatur: ita vicissim terra obiectu, & vmbra lunae eodem solari splendore destituitur. Quod autem ob lunae suppositionem sol deficiat; sic patêre potest; tempore enim huius defectus, adssi hibita diligenti industria, oculis ipsis testantibus lunam soli subiectam cernimus; his modis, assumpto vitro, colore quopiam, opacato, vt lumen solis, si quod remanet, infringatur, si per ipsum deficientem solem inspexerimus, lunam illico sub ipso latentem, cumque nobis abscondentem intuebimur. Secundo ope Telescopij, cui praepositum sit vitrum satis opacum, tunc temporis perspicuè lunam solem nobis occultantem, videbimus. Tertio certum est, eclypsim hanc non nisi nouilunij tempore accidere, quo etiam tempore certum est, lunam soli coniungi, vnde manifestum euadit, huius rei causam esse lunam. Quarto supposito quod luna sit causa huius defectus, saluantur omnes apparentiae, videlicet, cur sol incipiat eclypsari in parte sui occidentali, & in orientali desinat. cur in principio eclypsis sol appareat instar lunae corniculatae, quae cornua in occidentem obuertat; in sine vero sit pariter instar nouae lunae, quae cornua in orientem dirigat: ratio est, quia luna tunc mouetur sub sole, ab occidente versus orientem, eumque motu proprio superat. Hinc etiam patet cur haec eclypsis sit modo partialis, modo totalis, numquam tamen cum mora, idest, numquam sol totus obumbratus maneat; sed statim post totalem obscurationem incipit ex parte occidentis splendescere. pariter cur tantum duret, & non amplius. Quinto indieat idem calculus eclypsium, Astronomi enim ex motu lunae, & solis computato, solem obscurandum infallibiliter praenunciant. Sexto tandem nulla alia occurrit causa; luna ligitur causa est solaris defestus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 238","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/238"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 240","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/240"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}