{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 241","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/241.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"illuminatio enim solis, quae alias rotunda esset, erit tempore eclypsis pariter defectiua, totamque defectus varietatem representabit: quamuis inuerso situ, ob causam superius tactam, initio enim eclypsis, haec illuminatio defectiua apparebit ex parte occidentis, contrario situ, quam in sole ipso, consimili tamen magnitudine, & duratione. quanta igitur pars illius illuminationis defecerit, praesertim circa medium eclypsis, tanta quoque pars solaris disei obscurabitur. oportet igitur imaginem illius illuminationis in tabella delineare, totamque eius diametrum in partes 12. diuidere; quas Astronomi digitos ecrypticos vocant. tandemque obseruare quot digiti obscurentur, magnitudo enim ex numero digitorum deficientium desumitur, vt in hac figura, vides quatuor tantum digitos, seu tertiam partem diamerri illuminationis, ac proinde solis, defecisse. Corollarium de miraculosa eclypsi Solis in passione Domini. X praedictis de solari defectu, manifestum fit quam miraculosum, Lquamque contra naturae leges, extiterit solare illud deliquium, quod passionis D. N. tempore factum est. primo quia tempore plenilunij contigit, quando luna soli diametraliter opposita, nullo modo eum occultare potest. Secundo quia non solum fuit totale, quo scilicet totus sol obscuraretur, sed etiam vniuersale, idest, per vniueriam terram, quod non solet. Tertio quoniam sol obscurari caepit ex parte orientis, ex parte vero occidentis defijt, contra ordinem naturae: quemadmodum se obseruasse narrat B. Dionysius Areopagita, & in Epi. 7. ad Folycarpum, & in 11. ad Apollophanem philosophum, eum quo apud Heliopolim in Aegypto, hanc simul eclypsim obseruarunt, atque admirati sunt vehementer, adeo vt Apollophanes dixerit; hae sunt, ò bone Dionysi, rerum vicissitudines diuinarum. alij etiam tradunt ipsum B. Dionysium exclamasse, aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dissoluetur. Quarto quoniam vt sevidisse, ibidem testatur B. Dionysius, Luna ex opposito solis, progressa est ad coniunctionem, contra ordirem proprij motus: mouebatur enim ab oriente in occidentem. vnde factum est, vt ex parte orientis primo solem inuaserit. Quinto necesse etiam est lunam humilius solito, atque infra suum caelum incessisse, vt toti terrae totum solem occultaret. sieque tenebrae per vniuersam terram effunderentur. quanto enim oculis nostris opacum quodpiam propius sit, tanto majus spatium robis occultat. Sed maxime duae citatae B. Dionysij Epist. dignae sunt quae legantur.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 240","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/240"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 242","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/242"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}