{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 242","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/242.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"pini eranala De calculatione motus Solis VI appendicem de astronomico calculo, quam in luna dedimus, perceperit, is nullo negotio hanc quoque intelliget. quippe quod calculus hic sit multo expeditior. Oportet autem in primis, ea ferè omnia, quae de astronomicis lunae tabulis dicta sunt, sequentibus tabulis etiam solaribus applicare; sunt enim hae illis persimiles) sunt enimieodem modo coustruetae ad eiusdem anni 1600. Radicem & ad eundem meridianum Venetum, &c. Sunt autem hae tantummodo tres. in quarum prima describuntur duo medij motus, alter Apogaei solaris, alter longitudinis solis ab aequinoctio, qui motus respondent annis Romanis, & Gregorianis, similil ordine ac in luna. in eadem tabula comprehenduntur anni, & menses. In secunda tabula quae est dierum, horarum, & minutorum, omissus est Apogaei motus, is enim cum tardissimus sit, satis est annuum eius motum computare. Hic vero considerandum est, qua ratione in eadem columna contisuantur motus medij, qui idem inseruiunt horis, & minutis, quod in luna saris explicatum est. Tertia tabula est aequationum solis, quae solum difa fert ab aequationibus lunae, quod illae proueniant ob eccentricum, hae autem ob epicyclum, cęterum similes sunt. referas in formulam in directum annorum 151 postea adde in vnam summam praedictos motus, & conflabunt signa 3. gr. 5. min. 51. quae est distantia apogaei ab aequinoctio, quare erit apogaeum solis circa finem gradus 6. Cancri. pro reliquis autem temporis speciebus, non est cur apogaei motus inquiratur, sed satis est illud ad annos inquirere. Iam igitur longit. &t, mediam computemus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 241","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/241"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 247","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/247"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}