{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 25.1-3","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 25.1-3","ref":"25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/25.1.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Cap. IV De Meridiano Circulo ERIDIANVS circulus à meridie nomen accepit, quoniam est Mterminus, & index temporis meridiani, quamprimum enim eum sol attigerit, meridies est: Est autem circulus Maximus transiens per vtrunque mundi polum, per Verticem, & Imum caeli; item per puncta duo Septentrionis, & Austri, quae in horizonte illius loci notantur, cuius est Meridianus: centrum eius est idem cum centro Mundi; poli vero sunt puncta duo ortus, & occasus aequinoctialis in horizonte notata: distant enim ab eo vndique per gr. 90. sicuti nec esse est: est autem de genere fixorum circulorum, quia nullo sicuti etiam horizon cietur motu, verum omnes alij circuli intra hos duos, vti materialis sphaera demonstrat, conuoluuntur. Praeterea est de genere pluralium circulorum, innumeri namque in mundo sunt Meridiani, sicut etiam horizontes; omnes tamen per Mundi polos, & vertices transire debent; Quemadmodum in Pepone omnes illae diuisiones transeunt per eius pedem, ac florem, veluti duos ipsius polos. In eo tamen Meridiani, & horizontes differunt, quod tot sint horizontes in Mundo, quot sunt in terra loca, at verò non tot Meridiani, quot loca: innumera enim loca, sub eodem Meridiano existunt, vt facilè in materiali sphaera cognoscere est: Vnicus tamen sphaerae materialis Meridianus omnes Metidianos Mundi ob sphaerae conuersionem repraesentare potest: in ea enim conuersio. ne omnia terrę loca sub ipso tanquam sub proprio successiuè constituuntur. tandem meridianus recta proprio horizonti insistit, bifariamque se mutuo diuidunt. Vt autem quilibet habitator proprij meridiani positionem ac situm in mundo perfectè inueniat, atque cognoscat, ei necesse est prius me ridianam lineam inuenire. quae nihil aliud est, quam veluti vestigium quoddam ipsius meridiani in horizonte sensibili impressum. per hanc vero lineam, non solum circuli meridiani, sed totius mundi situationem in quauis habitatione facilè erit cognoscere; quae cognitio iucunda aequè, atque ad multa vtilis est. porrò cum plures huiusce lineae inuestigandae modi sint.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 21-2","label":"Cap. I1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/21-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 25.4-5","label":"25.4 to 25.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/25.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/25.4"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}