{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 250","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/250.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"TRACTATVS QVARTVS. De Maculis Solis. HISCE circa Solem explicatis, reliquum est ea persequi, quae cirETea ipsum tanquam centrum, suas circinant reuolutiones. probatisumi enim Astronomi, docent in hac Mundi Fabrica, duo praecipua esse centra, ad quae omnes mundi partes referuntur; centrum videlicet Vniuersi, circa quod Elementa, Lunaris, ac Solaris regio, necnom octaua Sphaera consistunt. Et centrum solis, circa quod Maculae, Mercurius, Venus, Mars, Iupiter, & Saturnus circunferuntur. porrò quod ad maculas, Mercurium, ac Tenerem attinet, idem sensiunt P. Christophorus Scheiner in Disquis: Math. quod ad solas maculas etiam P. Aguillonius in Optic. lib. penuit. & quod ad Venerem, etiam P. Clauius, cum talem ipse in vltima sphęrę eaditione Veneris illuminationem, vnde euincitur ipsam circa solem circunferri. Cumque satis de sole ipso tractatum sit, ordo postulat, vt haec quasi circunsolaria corpora aggrediamur. ac primo maculas, quippe quae ipsi propriores sunt. Quibus modis solis maculas videre liceat. cil TElescopij adinuentionem, admiranda consequuta sunt inuenta. è quibus illud maximè mirum, atque hactenus incredibile, solem totius luminis parentem teterrimis maculis apparere foedatum. has igitur maculas hic certo intueri licebit. Primo mane, & vesperi, cum sol propè horizontem existers vaporibus obsidetur, si ipsum per Telescopium inspiciens perscrutatus sueris, varias in eo nigritantes matulas conspicies. idem accidit, vteumque eleuatus sit super horizontem, si tamen nube adeo tenui tegatur, vt per eam satis transpareat. Secundo quando sol clarissimus est, praeponatur vitrum colore aliquo opacum, illi Telescopij vitro, cui oculus apponi solet, sic enim nimius fulgor retunditur, vnde tuto solem, quamuis fulgidissimum, instar Aquilarum intueri possumus, atque ips sius maculas detegere. Tertio item per Telescopium absque illo opacato vitro, nec inspicientes per ipsum, sed hoc modo; Telescopium in solem dirigatur, & obfirmetur, ita vt solis radius per superius vitrum inferius ingrediens, & per inferius egrediens, in albam chartrem excipiatur. in illa enim rotunda illuminatione solares maculae perspicuè apparebunt. idque tanto perfectius, quanto in opaciori loco fuerit charta: quapropter solent circa inferius Telescopij extremum aliam solidiorem chartam circumponere, quae instar vmbellae, praedictam chartam inumbret.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 249","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/249"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 251","label":"TRACTATVS QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/251"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}