{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 257","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/257.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Postremo ex hisce omnibus motibus, exurgit tandem vltimus & compositus Mercurij motus; qui ab vno tropico ad alterum spiralis erit, sicuti DIEQUE in sole & luna. Iam vero, vt quae reliqua sunt absoluamus, sint in figura ductae duae sneae TB, TD, à centro mundi T, tangentes vtrimque in punctis B, D, epicyclum; quibus aliae similes intelligantur tangentes alias minores spiras. sit etiam ducta TSA, secans bifariam epicyclum, & spiras eius in punctis C, L, G, I, E, A. puncta igitur superiora A, E, I, sunt ea à quibus numeratio Anomaliae incipit, & quae apogaea spirarum dici possunt: reliqua inferiora G, L, C, dici possunt perygaea spirarum, quod in illis planeta maximè à terra recedat, in his vero maximè ad terram accedat: pars superior DAB, definitur à lineis tangentibus in punctis D, B, & diuiditur pariter ab inferiori BCD, idem intelligas in alijs spiris. quoniam igitur planeta pergit in superiori arcu versus orientem à D, ad A, & hinc ad B, in inferiori vero contra, sequitur eum ibi esse velociorem in zodiaco, quàm in inferiori, quia ibi tam motus centri epicycli, quam motus ipsius planetae tendunt ad easdem partes orientales: in inferiori vero tardiorem, quia hic motus planetae contrarius est motui epicycli, adeo vt etiam retrogredi in zodiaco videatur. Hinc sequitur planetam directum dici, quando adeo velox est, vt in zodiaco progrediatur: Retrogradum vero quando in inferiori arcu spirae, plus retrocedit in zodiaco, quam progrediatur epicycli centrum, sic enim videtur in zodiaco repedare: Stationarium tandem quando in eodem zodiaci loco persistit, quod accidit parum infra puncta contactuum B; D, v.g. in R. V, statio prima est in R, secunda in V. Arcus VAR, dicitur arcus directionis, quod planeta eum percurrens in zodiaco proficiat, vnde & directus fit: reliquus arens RCV, arcus est regressus, in quo scilicet planeta retrogradus apparet. Velox praeterea planeta dicitur, cùm velocior est quàm epicycli centrum: Tardus vero cum eodem segnior est: Mediocris & aequalis quando cum eodem aequaliter incedit, qui motus medius appellatur. Orientalis & matutinus dicitur cum manè ante solem oritur, quod accidit in semicirculo occidentali, CDA; dum videlicet planeta scandit à perigaeis spirarum ad Apogaea, quia ibi praecedit solem in motu diurno, vt consideranti patere potest. Occidentalis, & Vespertinus, cum post solem occumbit; quod accidit dum planeta descendit in semicirculo orientali ABC, quia ibi sequitur solem in motu diurno. Ortus heliacus, seu solaris matutinus planetae, fit quando planeta mane ante solem incipit extra solares radios transactis perigaeis C, L, G, apparere. Occasus heliacus seu solaris matutinus, fit cum oriente sole, planeta, qui prius apparebat soli appropinquans apud apogęa spirarum A, E, I, solis fulgorem subiens, occultatur.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 256.5-6","label":"256.5 to 256.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/256.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/256.5"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 258","label":"ABCDEF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/258"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}