{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 259","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/259.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Cap. V. Magnitudo Mercurij, & Epicycli eius. T antea vidimus, duo necessaria sunt ad magnitudinem planetarum inquirendam. primum est eorum distantia à mnndi medio; secundum est eorumdem apparens diameter in eadem distantia: quae duo sic in Mercurio obtinebis; Eum obserua quando maxime à sole recedit, praesertim in maiori epicycli spira, vbi minus à solis iubare, offuscatur; ibi enim fortitur eandem cum sole a terra distantiam, quae quando medioeris est, continet terrae semidiametros 1142. tunc igitur obserua apparentem eius diametrum per Quadrantem, quam attenta inspectione reperies minutorum 2 1/2, iuxta Tychonicas obseruationes iam ex appatatu nostrae sphaerae, construe triangulum Isosceles, cuius duo latera aequalia efficiant angulum min. 2 1/2, eorumque longitudo contineat particulas 1142, quae referunt ter rae diametros conflantes eius distantiam vt in L practifigura vides. basis eius BC, refert diametrum Mercurij min. 2 cè igitur per circinum & accuratè experire quam rationem habeat basis BC, ad vnam ex particulis laterum, quae refert diametrum terrae: quam rationem reperies esse vti 3, ad 8. haec autem ratio triplicata, vt alias docuimus, dabit etiam sphaerarum proportionem, quae erit vt 1, ad 19, ferè; Quare Mercurius vndeuicies a terra continetur. sic autem facilè habebimus triplicatam rationem quorumlibet duorum numerorum, multiplicando videlicet vtrumque cubicè, cubi enim numeri sunt in triplicata proportione suorum laterum per 12, octaui elementorum: multiplicare autem numerum cubice fit multiplicando ipsum per se ipsum, & productum rursus per eumdem datum numerum. V. g. duco 3, in 3, & producuntur 9, rursum multiplico 9, per 3, & fiunt 27, qui numerus est cubus, cuius latus est 3. eodem modo numeri 8, cubus est 512, ratio igitur 27, ad 512, est triplicata laterum 3, 8. ratio autem cuborum habetur diuidendo maiorem, 5 12, per minorem 27, quotiens enim est ferè 19, vnde patet numerum maiorem continere minorem vndeuicies Secundò in eadem distantia sol exhibet diametrum apparentem min. 31, Mercurius vero min. 2 1/2, nota igitur erit horum diametrorum proportio, eritque sicut 13, ad 186, vnde & sphaerarum solis, & Mercurij ratio non latebit, eritque vt ferè 1928, ad I. cum autem ratio terrae ad solem manifesta sit, manifesta quoque erit ad Mercurium, nam cum in sole contineamtur Mercurij 2918, terrae autem 40, si ille numerus per hunc diuidatur, quotiens indicabit eum à terra comprehendi vndeuicies. Tertio. Terra continet 19, Mercurios, Lunas autem 40, ergo Mercurius ferè duplo maior est luna Quantitas E picycli. 1ipai CVM maxima Mercurij à sole remotio fit gra.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 258-2","label":"ABCDEF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/258-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 260","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/260"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}