{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 265","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/265.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":465,"text":"quae omnia saluantur perfectè, si dicamus Venerem circa solem circuncursare, vt in figura ostenditur. Idem hac iucunda experientia confirmari, ac ritè percipi potest. Cape sphaeram aliquam tersam, eamque circa lumen aliquod paulatim circunducas, ita vt oculus tuus extra gyrum sit, gyrus porrò hic debet esse in plano imaginario per oculum tuum transeunte in hac igitur sphaerae gyratione iucundè contemplaberis has omnes Veneris illuminationes: hoc eodem modo Mercurium illuminari existimo. Hac Veneris illuminatione sic prospecta satisfacere possumus cuidam quaestioni, quae priores Astronomos vrgebat; cur nimirum Venus quando circa ima epicycli versatur, nobisque propior est, minor appareat, quam cum sublimior fertur, contrarium enim accidere deberet, quae enim propiora sunt, maiora videntur. Respondemus igitur ideo minorem videri, quia non tota videtur, sed minor eius pars illuminata, vti modo explicatum est; & apparet inspicientibus etiam per Telescopium. quod scilicet quando est infra solem, parum illuminationis eius cernitur. Notandum praeterea solam Venerem inter omnes planetas, praeter luminaria, interdiu non raro percommodè videri, quod ei accidit, cum plenam sui illuminationem nobis exhibet, ac simul extra solis fulgorem euasit: adeo enim magna aliquando conspicitur, vt vulgus eam, aut cometam, aut nouam aliquam stellam existimet illud tandem ei proprium ex quinque planetis, vt noctu cum pleno iubare fulget, corpora ab ipsa collustrata, vmbras efficiant: Porrò locus Plinij ex lib. 2. cap. 7. dignus est qui huc referatur; solem, inquit, ambit ingens sydus appellatum Veneris, alterno meatu vagum, ipsis cognominibus aemulum solis, & lunae: praeueniens quippe, & ante matutinum exoriens, Luciferi nomen accepit, vt sol alter diem maturans: contra ab occasu refulgens nuncupatur Vesper, aut prorogans lucem, vicemque lunae reddens. quam eius naturam Pychagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter 42. qui fuit Vrbis Romae. 142. Iam magnitudine extra cuncta alia sydera est claritatis quidem tantae, vt vnius huius stellae radijs vmbrae reddantur. haec ille. Postremo non est prętereunda consideratio vmbrae ipsius Veneris, quanta videlicet sit; eam sic habebimus, constructa figura in qua verae sint corporum solis & Veneris necnon distantiae proportiones, ductis duabus lineis tangentibus vtrumque, exurget vmbra conica Veneris, ex parte concursus linearum tangentium, quemadmodum in luna factum est: sed & alio modo, quo vsi sumus in inuestiganda vmbra terrae & Mercurij, cuius demonstrationem & figuram habes pag. 78. duo tamen supponenda sunt, quae paulò post probabimus: distantia nimirum solis, & Veneris; necnon vtriusque diametrorum proportio. distantia erit semidiam: terrae 855. diameter solis ad diametrum, Veneris est, sicuti 26, ad + 1/2, vt igitur est 231/ – ad 2 1/ 7 sic fiat 855, ad aliud per auream regulam, reperiesque 102, ferè; quare Veneris vmbra totidem terrae semidiam. protenditur: quapropter nullo pacto lunam obumbrare poterit, quae infra ipsam plusquam ducentis semidiametris à sole gyrat. ris Figura Veneris. VM, vt vidimus, sphaericè seu in modum sphaerae illuminetur, necessario sphaerica erit, si enim sphaerica non sit, numquam praedicto modo illuminabitur: crediderim tamen non Geometricè, sed ruditer esse sphaericam, ob causam in luna, & Mercurio allatam.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 264","label":"TRACTATVS SE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/264"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 266","label":"TRACTATVS SE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/266"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}