{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 273","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/273.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Paerigaeum est ei oppositum, quale est G, terrae propius, solique diametraliter oppositum, in quo sydus Martis maximum spectatur: haec duo sunt apogaeum, & perigaeum eccentrici. Dum igitur centrum epicycli hoc motu zodiaeum versus orientem percurrit, interim planeta ipse in ambitu ipsius epicycli gyrat, in superiori quidem parte secundum signorum ordiuem, in inferiori vero contra, sicuti etiam reliqui quinque planetae: fitque in hac circulatione Directus, & Stationarius, & Retrogradus, non secus ac illi. hic dicitur motus ancmaliae sicut in alijs, quod sit causa irregularis progressus Martis per z0diacum. Diarius porrò motus aequalis anomaliae siue planetae in peripheria epieycli est min. 27, 41l. Annuus vero est fig. 5. gra. 18. 28. totumque recurrit annis duobus, diebas 49, horis ferè 10. & vt in alijs numeratur ab apogaeo A, epicycli, est enim vt in alijs hic quoque apogaeum, & perigaeum epicycli. quando autem planeta fuerit in perigaeo tam eccentrici, quam epicycli maximum ac fulgidissimum spectatur, videlicet in puncto P, ita vt magnitudine Venerem adaequet, quo etiam tempore est quam sol terrae propior. Porrò haec Martis, ac reliquorum duorum superiorum Iouis, & Saturni in suis epicyclis reuolutio, mirabili habitudine ad solis motum comparata est. nam quotiescumque sol alicui horum trium planetarum coniungitur, vel eum assequitur, semper planeta ille apogaeum epicycli occupat, ac proinde existit apogaeus in extremo gyro AB, sole postea illum praetereunte, quippe eo velocior, planeta ab apogaeo epicycli delabi incipit, quasi solem insequi vellet, tantumque in epicyclo descendit, quantum sol ab epicycli centro recedit: Quare cum sol per semicirculum, seu per diametrum, à centro epicycli recesserit, siue ei diametraliter oppositus fuerit; tunc pariter planeta semicirculum epicycli orientalem confecerit, eritque propterea in perigaeo epicycii, & simul minimo gyro MP; Postea sole hinc ei appropinquante, planeta ab hoc perigaeo paulatim scandit alterum epicycli semicirculum; atque iterum in noua solis coniunctione eum epicyclo, apogaeum epicycli obtinet, ac soli coniungitur, idest, in eodem cum eo gradu zodiaci reperitur. quare sequitur in coniunctione cum sole esse directos, in oppositione esse retrogrados, in quadratis esse stationarios; sic superiores hi tres planetae mira ad solem allusione, perpetuas circa eum choreas exercent. Hinc sequitur quod hi planetae, dum descendunt in semicirculo orientali suorum epicyclorum, sint orientales, & matutini, idest, manè antesolem oriantur: & quidem heliacè cum primum è radijs solis emerserint, atque effulserint; quod illis accidit à coniurctione cum sole vsque ad oppositionem. quando vero scandunt semicirculum eccidentalem, sintoccidentales, & vespertini, idest, vesperi in criente eriantur, qued illis accidit ab oppositione ad coniunctionem.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 272","label":"TRACTATVS SEPT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/272"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 274","label":"TRACTATVS SEPT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/274"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}