{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 287","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/287.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"TRACTATVS NONV De quatuor nouis planetis louis Comitibus. TOCVS. Inter ea, quae ope Telescopij in caelo sunt patefacta, mirus aeque, ac iucundus est hic Touis Comitatus, eum enim perpetuo quatuor stellulae seu exigui quatuor planetae comitantur, circa eum circuncursantes, de quibus supra nonnulla tetigimus, figuramque nunc repetendam exhibuimus, in qua Iouis sydus A, residet in centro quatuor circellorum, quos quatuor stellulę D, G, K, N, circinant. quas vt videamus opus est optimo Telescopio, nocte serenissima in Iouem directo, & obfirmato. per quod intuentes, inspiciemus propè Iouem vnam, aut duas, aut tres, aliquando etiam quatuor, huiusmodi stellas eum comitari, quod non facerent si affixa, & non errantia essent sydera. seruant autem inuicem, & ad Iouem hunc situm, vt semper sint ferè in ecliptiea, NAK, aut in linea eclipticae parallela. neque easdem seruant adinuicem, nec ad Iouem apparentes distantias; sed modo remotiores, modo propiores ei fiunt: quod eis accidere potest, si ponamus eos circa Iouem circulos ducere, non aliter ac circa solem Mercurius & Venus reuoluuntur. Atque haec de loco. MOTVS. eorum autem motus sic peragitur, vt in superiori parte suorum epicyclorum versus orientem; in inferiori versus occidentem ferantur. quod manifestè hinc colligitur quia cum tendunt ad orientem, saepe bis occultantur, semel quidem in S, supra Iouem; & iterum in vmbra; quae occultatio proprie eorum eclipsis est appellanda: cuius rei manifestum signum est, quod ibi semper eclipsantur, vbi haec vmbra porrigitur. nam quando Iupiter Vespertinus apparet, prius latent ob coniunctionem cum Ioue. deinde iterum eclipsantur in parte orientali, ad quam vmbra extenditur. quando autem mane apparent eclipsantur prius in parte Iouis occidentali, ad quam videlicet vmbra extenditur, & postea ob Iouis coniunctionem in S, quod neutiquam accideret nisi in superiori parte mouerentur ad orientem: cum autem retrogradi sunt, idest, tendunt ad occidentem, tunc semel tantum, & quidem sub Ioue, v. g. in F, absconduntur: quod indicium est, eos infra Iouem repedare, vti diximus. Neque vero eadem velocitate omnes feruntur, sed remotior quisque propiore tardior est; nam D, Ioui proximus suum gyrum absoluit die vno, & horis 18 /. secundus G, diebus tribus horisque 137. Tertius K, diebus 7, cum horis 4. Quartus N, diebus 16, horis 18. ILLVMINATIO. Quod attitet ad illuminationem, manifestum est eos à sole illuminari, cuius signum euidens est, eorum eclipses non contingere nisi quando inter eos, & solem Iupiter interponitur, vti diximus ex qua interpositione solis lumine priuantur; sicuti luna ex terrae interpositione eodem lumine priuatur. FIGVRA. Tandem figuras eorum esse sphęricas putandum est. MAGNITVDO difficilis est cognitu: apparentes tamen eorum magnitudines exiguae admodum sunt. Vide Nuncium sydereum & historiam Galilaei de maculis solaribus, necnon Disquisitiones Mathemat. P. Christophori Scheiner nostrae Soc. vbi plura scitu iucundissima fuse pertractant, quippe qui primis haec omnia mundo manifestarunt. has quatuor stellulas Galilaeus iure inuentionis Medica sydera nuncupauit.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 286","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/286"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 288","label":"TRACTATVS DECIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/288"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}