{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 292","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 292","ref":"292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/292.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"COROLLARIVM. De duobus Saturni BComitibus. IRABILE est illud quoque, quod circa Saturnum mirabili TeMlescopio nostrae tempestatis Astronomi rimati, ac pariter mirati sunt; ipsum videlicet duobus paruis stipari comitibus, sicuti Iouem quatuor. qui cum Saturno in linea aequatori parallela constituuntur, quemadmodum comites louis cum eo in linea eclipticae parallela. suntque aliquando adeo Saturno proximi, vt non distinguantur ab eo, sed eum oualem apparere efficiant, vt in figura B: aliquando ab eo plane distinguuntur vt in figura C; sed illud omnino mirum, quod eum Galilaeus, & alij duob. totis annis, & amplius, eos continuo Saturno assistere conspexissent, postea euacuerunt, nec quid de illis factum sit audio quid quam, quod inopinatum spectaculum obseruatores stupidos tenet ac mirabundos. ego ad finem huius Octobris anni 1616, oualem ac cum duabus maculis rotundis ad vtrumque verticem conspicio, qualem prima figura A, ostendit in quo statu adhuc perseuerat hoc mense Nouembri, 1619, quo haec imprimuntur. vide Galilaeum in lib. de maculis circa finem; necnon Disquisitiones Mathematicas P. Christophori Scheiner nostrae Soc. ECIMVS. VND De Cometis. PLACET hoc loco post tractatum de perpetuis, & ordinarijs planetis subijcere tractatum de cometis, quandoquidem multi ex recentioribus Astronomis plerosque omnes cometas, quotquot ipsi videlicet obseruarunt, eos in planetaria caeli regine deprehenderunt, vnde etiam ijsdem placuit planetas extraordinarios, ac temporaneos appellare cometas. Neque vero haec, de caelestibus cometis sententia, (vt parum eruditi existimant,) noua est, sed omnibus saeculis quibus philosophatum est coaeua; nam testibus Aristotile, Seneca, & alijs, Pythagorici, & Italica secta, asserebant cometam esse vnam ex stellis errantibus, sed longis post temporum interuallis apparere; idem senserunt Hippocrates Chius ex eodem Aristotile, necnon Diogenes ex Plutarcho de placitis Philos. Chaldaei etiam astronomorum antiquissimi, vt refert Apollonius Mindius apud Plutare. cometas in planetarum numero ponebant. quibus assentitur ipse Apollonius Mindius.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 290","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/290"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 293","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/293"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}