{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 295","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/295.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"superiori vero aetate Tycho, cum alijs pluribus Astronomis, eundem maximum circulum exactissimè saepius obseruarunt, idque hoc ferè modo; cursum, seu viam cometae propriam comparant ad viciniores stellas fixas, secus quas quotidie progrediuntur, notando scilicet eius ab illis distantias, id est, distantias locorum cometae ab illis, quae loca postea in astronomieo globo in quo stellae ritè sint collocatae, depingunt; vnde manifestè apparet ea omnia loca in portione circuli maximi exactè, esse constituta. Distantiae autem cometae à vicinis stellis accipi possunt per nostrum Quadrantem, ita fitum, vt simul per cometam & stellam, eius circunferentia transiens, & dioptra nunc stellam, nunc cometam aspiciens, gradus in circunferentia inter vtramque inspectionem interc eptos manifestet. Caeterum haec loca cometae quotidiana, sic Gemma Frisius in astronomico Globo depingit: assumit quotidie stellas quatuor cometae circunstantes, ita vt cometa sit in concursu duarum linearum, quae oppositas stellas iungant: quod per filum oculis prę tensum, atque assumptis stellis, & cometę obiectum examinat. v. g. sit cometa A, in medio quatuor stellarum B, C, D, E, ita vt filum per duas E, C, & cometam simul transeat: similiter filum transeat per duas B, D, atque iterum per cometam. in glebo igitur in quo hae quatuor stellae sint suis lo cis depictae, extendantur duo fila per binas, ac binas stellas, & in communi filorum concursu erit cemetae locus: sic quotidie fiat, singulorumque dierum loca notentur, atque hinc manifeste eius via, stu cursus apparebit esse recta, seu portio circuli maximi, omnia enim illa loca erunt in directum constituta. Porrò hic proprius eorum motus non est idem in omnibus, sed varius nam alij ab occidente in orientem tendunt; alij è contra. omnes diligenter obseruati deflectunt ad boream, vel ad austrum, idque variè alij celerius, alij tatdius mouentur. Summa velocitas obseruata ex Regiomontano vno die peregit grad. 40. nonnulli initio velociores, quam in fine. alij in principio, & in fine apparitionis tarde mouentur: immedio vero velecissime perinde ac si in aliquo epicyclo deuoluti prius descendentes tardi essent, postea circa epicycli perigaum veloces, tandem epicyclum scandentes tardi apparerent. Quantitas autem eorum cursus, seu viae, varia etiam est; qui maximam peregerunt discurrerunt gr. 180, vti ille quem supra ex Aristotile memorauimus; & alius de quo Regicmontarus, qui à Libra in Arietem certia sigrosignorum ordinem gradus 180, permeauit, alij gra. 90, alij 44. alij ad huc pauciores pro varia eorum natura. quamebrem sicuti perpetui ac ordinarij planetae motibus, velocitate, ac via, inuicem differunt; ita hi euanidi & extraordinarij ijsdem discrepant. Corollarium.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 294","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/294"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 296","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/296"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}