{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 296","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/296.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"X dictis de motu cometarum videtur non omnino incongruum esse E existimare cometas describere suo proprio motu magnum quempiam epicyclum, hoc enim posito saluantur eorum phaenomena; sic enim initio tardi, in medio veloces, in fine iterum segnes essent, hinc etiam maiores, & minores apparebunt, sicuti etiam veri planetae. sed cur plures initio apparent celeriores? si in epicyclo reuolnerentur, omnes essent initio tardiores, quia in descensu primo apparerent. Respondere possumus plurimos initio non apparere, seu non conspici, propter eorum paruitatem, nisi enim magni sint, in se hominum oculos non conuertunt. opinor igitur eos quidem in caelo diu visibiles esse, quamuis non animaduertantur; quod si tunc, cum possunt, cernerentur, tardi, ac minores apparerent, quam postea. Praeterea nonnulli diu latent ob solis vicinitatem; qua propter cum postea heliacè oriuntur, iam circa epicycli perigaeum mouentur, ac propterea velociores, ac maiores, quam postea huius rei exemplum habemus in noua stella anni 1572, quam Tycho pag. 304, scribit multo prius conspectam esse ab Aurigis, Nautis, & Rusticis, quam à Philosophis, aut Astronomis, quare idem cometis ferè omnibus accidere opinor. Barba seu cauda Cometarum. FLLVD maxime notandum in omnibus cometis barbatis, seu caudadatis, barbam hanc extendi ad partes solis auersas, idest, si sol sit in occidente, cometa directe barbam proijciet in orientem; è contra si sol fuerit in oriente, cauda in occidentem recta dirigetur. in quo recentiores omnes consentiunt. Petrus Appianus id diligentissime in 8, cometis; Gemma Frisius in alijs, Tycho tandem in quinque barbatis, idem exactè admodum obseruauit. in vno solum dubitat, qui videbatur caudam non à sole, sed à Venere directè auertere; quod tamen alicui visus fallaciae tribuendum putat. Causam huius rei putant esse solis fulgorem, corpus cometae peruadentem, & inde in oppositam partem emicantem: sicuti etiam videmus vitream pilam soli expositam, in partem soli auersam lumen solis se peruadens, ita vnire ac transmittere, vt non solum appareat, sed comburat etiam. Veruntamen caudae curuitas, & figura non acuta, sed lata, difficultatem aliquam ingerit.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 295","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/295"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 297","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/297"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}