{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 3","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/3.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"partes aequas exactè partire, eritque vnaqueque earum gradus vnus, haeque ratione tota circunferentia diuisa erit in gr. 360. quod erat faciendum. Nos tamen ob par uitatè figurae nequiuimus subdiuidere tres partes arcus Bn. in suos, 5. gradus. Si verò adhuc exactius operari velis, id assequeris per latus Pentagoni in dato circulo describendi, hac ratione, sit semidiameter EA. diuisa bifariam in puncto T. postea altero circini crure in T. posito, alterum extende ad punctum B. atque hac apertura, nota punctum,que in semidiametro AC. in quo, sito eodem erure, alterum dilata vsque ad B. atque hoc interuallo, manente eodem crure in B. altero imprime in circuli peripheria punctum r. erit enim arcus Br, quinta pars totius circuli, seu graduum 72. cum autem arcus Bp, sit grad. 75. erit arcus, rp, grad. 3. eo igitur accuratè diuiso in 3. partes aequales, totidem gradus, ac proinde gradum etiam vnum obtinebis, &c. huius praxis demonstratio est apud Ptolem. li. 1. Magnae constr. quam refert etiam P. Clauius ad 16. quarti Elem. Schol. 2. Porrò quoniam Astronomi vnum gradum diuidunt in 60. particulas, quas alij Minuta, alij Prima, appellant: propterea si circulus datus sit adeo magnus, vt vlteriori partitioni sufficiat, valde è re nostra erit, singulos gradus in 60. huiusmodi prima seu minuta dissecuisse; aut saltem in 5. partes ęquas quarum singulae 12. minuta contineant. statuunt praeterea Astronomi, vnum primum continere 60. particulas, quas secunda appellant, pariter vnum secundum continere 60. Tertia, &c. scribunt autem breuitatis causa, huiusmodi particulas hoc compendio v. g. III. II. idest Gradus 3. Prima 4. secunda 7. & tertia 15: &c. pro numero enim apicum l. J. lI. superpositorum denominantur Prima, Secunda, Tertia, &c. Hoc loco illud quoque non ignorandum: si plures circuli ex eodem centro sint descripti, seu sint concentrici, atque ex centro duae rectae lineae vsque ad vltimum circulum producantur, erunt arcus omnium circulorum concentricorum inter eas intercepti similes inuicem. idest tot gradus erunt in arcu minoris circuli, quot in arcu maioris, vt in praecedenti figura duae rectae AC. AF. comprehendunt duos arcus FC. RS. totque gradus sunt in vno atque in altero: in minori quidem minores, in maiori vero maiores pro ratione circulorum; quod ex se manifestum videtur, & experientia comprobari potest, & P. Clauius in scholio propos. 33. sexti Elem. illud Geo metricè demonstrauit. Gradus dicti sunt à gradiendo, quod praecipuè inserviant in cognoseendis solis ac reliquorum Planetarum gradibus, sine gressibus. Qua ratione Angulorum quantitates mensurentur. Propos. 2. EOMETRAE tantum dicunt esse quemlibet angulum, quantus est Carcus, qui ex summitate anguli tanquam centro describitur, quique","prev":{"citation":"Sphaera mundi 2","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 4","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}