{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 301","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/301.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Vnde Seneca, hoc loco, syderis proprium est, inquit, ducere orbem, atque hoc cometae ommnes efficiunt. deinde omne quod causa temporalis accendit, cito intercidit; sic faces ardent, sic fulmina in vnum valent ictum, sic quae transuersae dicuntur stellae, & cadentes praeteruolant, & secant aera. nullis ignibus, nisi in suo, mora est. si ignis esset collectitius, & repentinus, alternis diebus maiores, minoresue fierent. quisquis est ignis aere expressus, in fuga est, nec apparet nisi cum eadit. Cometes habet suam sedem, & ideo non cito expellitur, sed emetitur spatium suum; nec ex tinguitur, sed excedit. haec doctissimus Latinorum Seneca. quibus à tumultuaria, ac euanida Meteororum turba, cometas excipit. 3. Qua ratione motum proprium, quem initio celeriorem ostendit, pedetentim ordinatè, & proportionaliter inhibet? 4. Qua ratióne sublunare meteoron circulum maximum adeo exactè in caelo proprio motu describeret, idest, perpetuo, vt ait Seneca, tendens in directum. Hic proprius eorum motus erat lunari proprio tardior, ergo secundum vsitatas rationes, supra lunam, maiorem ducit orbem. 6. Qua ratione elementare spectaculum tam longaeuum foret, vt vel ad 6, menses (teste Seneca, & quidem oculato) aliquando cometa appareat? Eorum quoque vera magnitudo caelestem eorum patriam testatur; mox enim probabitur nonnullos tota terra maiores extitisse Tandem eorum cauda quae semper in partes soli auersas proijcitur, quid innuit? si esset ignitum Meteoron, flamma haec potius sursum, vel huc illuc agitaretur: ex quibus omnibus concludunt eos in caelo tanquam planetas temporaneos asciscendos esse: Quod si quis vereatur aliquid noui caelo inuehaere, ei cum antiquis Italicis, Pythagoricis, Apollonio Mindio, & Seneca, liceat cometas inter aeterna naturae opera censere; ita vt non de nouo in caelo generentur, sed de nouo appareant; neque desinant esse, sed apparere; forte enim definunt, quod nimis in caelestes sublimitates euehantur; sieque paulatim à nostris visibus se subducant: paulatimque proprium morum remittunt, quia instar planetarum in magno quopiam epicycio sursum ascendunt; in quo ascensu tardi primum, muox stationarij euadunt: deinde post longa tempora, postquam per imaginaria illa spatia, quae etiam extra mundum, nonnulli imaginantur, spatiati in superieri parte epicycli fuerunt, iterum ad nos descendere incipiant, iterumque in nostros se demittant aspectus. Enimuero nonne hac ratione Venus, & Mercurius suas apparitiones & occultationes alternant: Vide tractatum nostrum de cometa in opere de Locis Mathem. apud Aristotelem; vbi plura huc spectantia reperies Vides igitur Lector, quam verum illud sit, non esse ad pauea respiciendum ei, qui velit in quauis materia pro dignitate quidquam determinare. Ven?","prev":{"citation":"Sphaera mundi 300","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/300"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 303","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/303"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}