{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 309","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 309","ref":"309","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Cap. 1I. TTOC iam veluti apparatu praemisso, peruetustos illos syderum cultores incessit cupido multitudinis stellarum dignoscendae, ac si fieri posset earum omnium numerum assequi. cum igitur iam omnis earum multitudo esset in 48, constellationes distributa, facile ijs fuit singularum constellationum stellas enumerare, sicque tandem omnium constellationum numeros (paruulis tamen non paucis, quae aegrè discerni paterant, omissis) in vnam summam redigere; harum autem summa fuit 1022. quos quidam alioquin doctissimus vir sequutus, dum scripsit omnes omnino stellas esse tantum 1022. falsus est. quod erratum inde conuincitur, quod Tycho in suo stellarum catalogo exhibet 100, ferè stellas à se visas amplius, praeter antiquis numeratas, atque in sola Cassiopea 13, amplius obseruauit praeter recensitas à maioribus. Caeterum stellarum numerum esse propemodum humanae menti infinitum ex Telescopio perspicuum est, per ipsum enim non solum in Lacteo circulo, & in Nebulosis stellis, innumerae stellulae deteguntur; verum etiam in quamuis caeli partem per illud inspexeris, quam plurimas oculis alioquin nostris inuisibiles, conspicere licebit. Dum igitur in hoc stellarum censu versarentur, aduerterunt eas inter se, tum apparenti magnitudine, tum colore differre, quare eas iuxta magnitudinem in sex classes redegere; maximas omnium in prima classe reponentes, quas primae magnitudinis dixerunt, quae sunt 15, alias praedictis proximè minores, secundae classis, ac magnitudinis fecerunt: eodem modo relinquas in reliquos ordines, tertium, quartum, quintum, & sextum distribuerunt: quas etiam proprijs characterib. distinxerunt, quiMagnitudines. Numerus. bus in globis astronomicis depirFrimae. gendis, ad stellarum ordines distinSecundae. guendos, adhibent. Respectu autem Tertiae. coloris, alias claras, alias NebuloQuartae. sas, alias obscuras statuerunt: quoQuintę. rum ordo, in sequenti tabella expo Sextae. nuntur. Nebulosae. Stellas autem omnes sex classium Obscurae.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 308","label":"TRACTATVS DVODECIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/308"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 309-2","label":"Cap. 1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}