{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 310","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/310.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"nostra tamen aetate, admirandi Telescopij beneficio, apertè videmus Galaxiam nihil aliud esse, quam oblongum stellarum agmen, adeo exilium, vt nulla per se ob luminis paruitatem distinctè cerni queant, omnes autem simul candorem illum lacteum oculis exhibeant. Idem prorsus contingit Nebulosis, quas idem instrumentum ostendit esse quosdam stellularum greges. Idem existimandum est de Maculis ad antarcticum polum sitis. vide Nuncium sydereum Galilaei, qui omnium primus isthaec Mundo miracula patefecit. Loca Stellarum in Firmamento. PRoxima Astronomis cura successit singulis stellis propria assigrare loca in Firmamento; quod praestiterunt inuestigantes longitudines, ac latitudines singularum (supra autem in tractatu officij zodiaci, & eclipticae dictum est, quid sit vtraque) ex cognita enim longitudine, & latitudine alicuius syderis, cognoscitur determinatus ipsius in caelo situs, vt ex consideratione praesentis figurae patebit, in qua ecliptica sit BD, cir culus ABCD, referat ipsum Firmamentum, in quo sit stella E, cuius locum in Firmamento oporteat determinare; A, C, sint poli eclipticae, A Boreus, C Austrinus. transeat igitur per ipsam, & per polos eclipticę circulus latitu dinis AEGC, secans eclipticam in G, qui sit 25, gradus Tauri, sitque arcus GE, notus. v. g gra. 40. ad boream, qui arcus erit eius stellae latitudo borealis; longitudo autem eiusdem stellae erit arcus BG, gra. 55. ab initio Arietis computatus: ex quibus cognoscitur vbinam in caelo stella E, sit affixa, idest, eius proprius locus in Firmamento, relatus ad zodiaci polos, & ad eclipticam manifestatur. Iam stella F, sit in parte australi, circulus eius latitudinis AFC, secans eclipticam in H, 28. gra. Cancri, arcus H. F. erit eius latitudo australis gra. 43.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 309-2","label":"Cap. 1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/309-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 311","label":"Cap. 1I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/311"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}